Stevin, Simon, Mathematicorum hypomnematum... : T. 4: De Statica : cum appendice et additamentis, 1605

List of thumbnails

< >
121
121 (121)
122
122 (122)
123
123 (123)
124
124 (124)
125
125 (125)
126
126 (126)
127
127 (127)
128
128 (128)
129
129 (129)
130
130 (130)
< >
page |< < (149) of 197 > >|
149149*DE* H*YDROSTATICES ELEMENTIS.*
Omni preſſu quo corpus dolore afficitur, pars aliqua corporis luxatur.
Sed isto preſſu nulla corporis pars luxatur.
Iſto igitur preſſu corpus dolore nullo afficitur.
Aſſumptio ſyllogiſmi reipſa manifeſta eſt, nam ſi pars aliqua ut caro, ſanguis,
humor aut quodlibet denique membrum luxaretur, in alium locum concedat
neceſſe eſſet;
atqui locus ille non eſt extra corpus, cum aqua undique æquali
preſſu circumfuſa ſit (quod verò pars ima per 11 propoſ.
Hydroſtat. paulò vali-
diùs prematur ſuperiore, id hoc caſu nullius momenti eſt, quia tantula differen-
tia partem nullam ſede ſua dimovere poteſt) neque item intra ipſum corpus
concedit, cum iſtic corpore omnia oppleta ſint, unde ſingulæ partes ſingulis
partibus æqualiter reſiſtunt, namq́ue aqua undiquaque eadem ratione corpus
totum circumſtat.
Quare cum locus is nec intra neque extra corpus ſit, abſur-
dum imò impoſsibile fuerit partem ullam ſuo loco emoveri, ideoq́;
nec corpus
hinc afficietur ullo dolore.
Sed in exemplo clarius ita intelliges, eſto A B C D aqua cujus fundũ D C,
in quo foramen E habeat epiſtomium ſibi inſertum, cui dorſo incumbat ho-
mo F.
Quæ cum ita ſint, ab aquæ pondere ipſi inſidente nulla pars corporis
luxari poterit, cùm aqua ut dictum eſt, undique urgeat æqualiter.
Si vero ejus veritatem explorare libeat, eximito epiſto
213[Figure 213] mium E, tumq́ue tergum nulla re fultum ſuſtinebitur, ut in
locis cæteris;
ideoq́ue iſtic tanto preſſu afficietur, quantus
3 exemplo 2 propoſitionis hujus demonſtratus eſt, vide-
licet quantam efficit columna aquea cujus baſis ſit foramen
E altitudo autem eadem quæ aquæ ipſi inſidentis.
Quo
exemplo propoſiti veritas manifeſtò declaratur.
Itaque hic
Quinti Libri
FINIS ESTO.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index