Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

List of thumbnails

< >
21
21 (11)
22
22 (12)
23
23 (13)
24
24 (14)
25
25 (15)
26
26 (16)
27
27 (17)
28
28 (18)
29
29 (19)
30
30 (20)
< >
page |< < (26) of 214 > >|
3626CAPVT I.
33. Difficillimum in tota hac contemplatione ca-
put eſt, quod ad tantae totque ex partibus conſtructae
machinae uires aeſtimandas ſpectat.
Etſi enim ea uiui-
mus aetate, qua diligentia praeſtantiſſimorum ingenio-
rum, doctrina de corporum motionibus egregie elabo-
rata, multisque ueritatibus inſtructa eſt, quo nomine
prae ceteris laudem conſecuti ſunt Galileus, Toricel-
lius, Newtonus, Leibnitius, Bernoullii, Varignoni-
us, Hermannus, Graueſandius;
neque defuerunt,
qui ſpeciatim fluminum curſus atque impetus perueſti-
garunt, et experientiam quoque ſtudioſe conſuluerunt,
quod Mariottium et Guilielminum feciſſe conſtat, ta-
men non diffitentur ipſi ſcrutatores reconditorum
eiusmodi naturae effectuum, uires quaeſitas plerum-
que magis ueriſimiliter innoteſcere, quam claris ex
principiis demonſtrari poſſe.
Non uacat in praeſenti
latius excutere hoc argumentum, quamobrem ſufficiet
nobis, ſi euincere poſſimus, in magna illa, de qua lo-
quimur, machina, ſuperandis oneribus idoneam quo-
que et ſatis potentem reſpondere uirtutem.
34. Ordo poſtulat, ut primum de mouendis ponde-
ribus ſoliciti ſimus.
ſit exempli loco rota, quae altero
manubrio octo antlias prementes et unam aſpirantem
mouet, altero catenam trahit.
Patuit ſupra, cylindros
aquae 64, diametri 6 digit.
altos 4 pedes, pendere 3520
libras, ex quo ſequitur, quod octo aequipolleant 440
libris, additis 55 libris, quantum nempe una columna
grauitat, pro aſpirante, fient 495 librae.
Non autem
ſolum hae aquae attolluntur, ſed propelluntur etiam a
fingulis 4 prementibus embolis, et per fiſtulas ad ca-
ſtellum medium aſſurgunt, et harum columnarum al-
titudo perpendicularis eſt 150 pedum.
ſi diameter eadem
cum diametris antliarum, 6 digitorum, ponatur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index