Apian, Petrus, Cosmographia

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7 (Fo.1.)
8
8
9
9 (Fo.2.)
10
10
< >
page |< < of 140 > >|
10PRIMA PARS COSMO
ANtequam quis ipsius Cosmographiae studium aggre-
diatur, fundamentum imprimis, seu Astronomiae prin-
cipia, quae sunt Circulorum Sphaerae noticia, quibus to
ta utitur Cosimographia, disquirat necesse est.
Quod in
sequentibus quambrevissime manifestabitur.
DE MOTV SPHAERARVM,
Coelorumque divisione.
CAP. II.
MUndus bifariam dividitur, in Elemen
tarem regionem, &
AEtheream. Ele-
mentaris quidem assidue alterationi
subiecta, quatuor Elementa, Terram,
Aquam, Aërem, &
Ignem, continet.
AEtherea autem regio (quam Philo-
sophi quintam nuncupãt essentiam)
elementarem sua concavitate ambit,
inuariabilisque substantia semperma
nens, decem Sphaeras complectitur.

Quarum maior semper proximam minorem sphaerice (eo quo se-
quitur ordine) circundat.
Imprimis igitur circa Sphaeram ignis,
Deus mundi opifex locavit sphaerulam Lunae:
Deinde Mercuria-
lem:
Postea Veneream, Solarem: Deinde Martiam, Ioviam, & Sa-
turniam:
quaelibet autem istarum unicam tantũ habet stellam: quae
quidem stellae Zodiacum metientes, semper primo mobili, seu de-
cimae sphaerae motui obnituntur, alioqui sunt corpora diaphona,
hoc est, omnino perlucida.
Mox sequitur firmamentum, quod stel-
lifera sphaera est, quaeque in duobus paruis circulis circa principia
Arietis &
Librae nonae sphaerae, trepidat: & iste motus apud Astrono
mos, motus, accessus &
recessus stellarum fixarum appellatur. Illam
circundat nona sphaera, quae quum nulla in ea stellarum cernitur,
coelum crystallinum seu aqueum appellatur.
Istas tandem aethereas
sphaeras, Primum mobile, quod &
decimum coelum dicitur, suo am-
bitu amplectitur, &
continue super polos mundi semel facta revo-
lutione in.
24. horarum intervallo, ab ortu per meridiem in occa-
sum, iterum in orientem recurrendo rotatur.
Et omnes in feriores
sphaeras suo impetu simul circumuoluit, nullaque in eo existit stel-
la.
Huic caeterarum sphaerarum motus ab occasu per meridiem in or
tum currentes, reluctantur.
Ultra hunc quicquid est, immobile est,
&
Empyreum coelum (quem Deus cum electis inhabitat) nostrae
orthodoxae fidei professores esse affirmant.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index