Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 599 > >|
1
Sed cùm iam menſor ſingulis cuniculi angulis diligenter obſeruatis tan­
tam
eius partem dimenſus fuerit, quantam dimetiri debuit, ſub dio in æqua
ta
planicie rurſus ſingulis angulis non minori diligentia obſeruatis, eodem
modo
dimetitur: atque primò ad quenque angulum, prout trianguli ratio &
ars
hoc poſtulant, rectum funiculum, tanquam lineam, adijcit.
Deinde funi
culum
, per deuexam montis partem aſcendentem, ſic obliquè extendit ut in­
feriori
capite prius huius recti funiculi caput attingat: tum tertium funicu­
lum
ſimiliter rectà, & quidem ſic ut ſuperiori ſuo capite ſuperius ſecundi fu
niculi
caput contingat, inferiori poſterius primi funiculi.
Tertij autem funi­
culi
longitudo altitudinem putei, ut ſuprà dixi, demonſtrat ſimul et partem
caniculi
, ad quam putei foſſa depreſſa pertinget.
Si uerò ad cuniculum pute­
us
unus uel plures per intermedias foſſas latentes & puteos pertinuerint,
menſor
à proximo, qui ſub dio eſt, orſus, breuius & citius altitudinem fodi
endi
putei dimetitur, quàm ſi ordiatur ab ore cuniculi.
Primò autem inter­
uallum
ſubdiale, quod eſt inter puteum effoſſum & effodiendum metitur:
tum
omnium puteorum, quos metiri oportet, obliquitatem, & omnium foſ­
ſarum
latentium, quibus quodam modo coniunguntur, longitudinem uſque
ad
cuniculum.
Poſtremò cuniculi partem, atque his omnibus ritè factis altitu
dinem
putei & locum cuniculi, ad quem puteus pertinebit, demonſtrat.
Sed
interdum
ibi puteus rectus admodum altus fodiendus eſt, ubi prius eſt ob­
liquus
: & quidem iccirco ut onera machinis directo ſurſum ſubleuari & ex
trahi
poſsint: ſub dio certè ea, quam uerſant equi: intra terram eadem & ijs
quas
impetus aquarum circumagit: itaque talem puteum ſi neceſſe fuerit fo­
dere
menſor primò cochleam ferream uerſando in ſuperiorem ueteris pu­
tei
partem infigit: atque ab ea funiculum demittit uſque ad primum angulum,
ubi
rurſus infigit cochleam, rurſuſque demittit funiculum uſque ad ſecundum
angulum
.
Id autem iterum ac ſæpius facit, & quidem uſque dum funiculus
ad
imum puteum pertineat.
Deinde ad quamque funiculi partem inferius ap
plicat
hemicyclium, & ſemicirculum ceratum prope quamque lineam, quam
ligula
demonſtrat, pungit, & numero, ne perturbetur ordo, ſignat: tum ſin­
gulas
funiculi partes altero funiculo, ex philyris tiliæ facto, dimetitur: po­
ſtea
cùm ex puteo redijt, ſecernit ſe ab alijs & puncta ex hemicyclij ſemicir­
culo
cerato transfert in aliquem orbis circulum, item ceratum.
Poſtremò fu
niculis
in æquata planicie extentis angulos, ut trianguli ratio hoc poſtulat,
metitur
: ac docet qua parte fundamenti, qua tecti ſaxa excindenda ſint ut pu­
teus
rectà deſcendat.
Quod ſi menſor fodinæ dominis oſtendere debeat lo
cum
foſſæ latentis uel cuniculi, in quo puteus etiam rurſus uerſus fodiendus
ſit
ut citius perforetur, ab inferiore foſſa latente uel cuniculo dimetiendi ini
tium
facit ſpacio ferè unius anguli ultra eum locum, ad quem putei foſſa de­
preſſa
pertinget: ubi eam foſſam latentem uel cuniculi partem uſque ad prio­
rem
puteum, qui ab ipſa ad ſuperiorem pertinet, dimenſus fuerit, eius quo­
que
putei obliquitatem hemicyclio uel orbe ad funiculum applicato meti­
tur
.
Deinde ſimiliter ſuperiorem foſſam latentem & obliquitatem putei, qui
in
ea foditur & ſurſum uerſus perforandus ſit: tum iterum in æquata plani­
cie
funiculis omnibus extentis, & quidem ultimo ſic ut ad primum funiculum

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index