Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
171
171
172
172
173
173
174
174
175
175
176
176
177
177
178
178
179
179
180
180
< >
page |< < of 599 > >|
1explicauit Plinius. Aer enim non tantum ipſa putei altitudine, cuius rei ille
mentionem facit, fit grauior, ſed etiam cuniculi longitudine.
Cuniculus A. Linteum B.
57[Figure 57]
At metallicorum machinæ ſcanſoriæ ſunt ſcalæ, ad alterum putei latus af
fixæ: hæ pertinent uel ad cuniculum, uel ad ſolum putei: earum fabricam non
neceſſe habeo tradere quòd omnibus in locis ſint uſitatæ, & non tam artem,
cùm conficiuntur, requirant, quàm diligentiam cùm affiguntur.
Verùm me
tallici non ſolùm ſcalarum gradibus deſcendunt in fodinas, ſed etiam inſi­
dentes in bacillo uel in crate, ad funem ductarium religata, in eas demittun­
tur trib.
machinis tractorijs quas primo deſcripſi. Cùm præterea putei ual­
dè deuexi fuerint foſſores alijque operarij inſidentes in corio, circum lumbos
dependente, quaſi deuehuntur non aliter ac pueri tempore hyberno, cùm
in aliquo colle aqua conglaciauerit frigoribus.
Attamen ne decidant altero
brachio circundant funem extentum, qui ſuperius ad tignum, quod ad os
putei collocatur, religatus eſt: inferius ad palum, in eius ſolo defixum.
His
tribus modis metallici deſcendunt in puteos: quib.
annumerari poteſt quar­
tus: qui eſt, cùm homines & equi per puteum, ut dixi, decliuem & cochleæ
inſtar contortum gradibus in ſaxo inciſis deſcendunt ad machinas ſubter­
raneas: atque rurſus aſcendunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index