Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
381
381
382
382
383
383
384
384
385
385
386
386
387
387
388
388
389
389
390
390
< >
page |< < of 599 > >|
1mi maneant: qui æque ac axiculi ferrei uoluuntur in armillis æreis uel ferre­
is
.
Hic axiculus diſtat à ſuperiore tigillo tranſuerſo circiter cubitum: & pro­
pe
tignum ſtatutum habet tympanum dentatum, latum pedes duos & di­
midium
: cui in fronte ſunt dentes ſeptem & uiginti: at altera axiculi pars
xem
uerſus bracteis ferreis eſt tecta, ne à catena, quæ circa eam uoluitur, exe
datur
.
Eius catenæ annulus extremus incluſus eſt in fibula ferrea, & in axi­
culum
infixa: ipſa catena ex loculamento exiens in orbiculo, qui eſt inter roſtri
tigna
, uerſatur.
Etenim à loculamento ſurſum uerſus ad pedis & palmi altitu
dinem
eſt gruis roſtrum: quod conſtat ex duobus tignis incluſis in axe, lon
gis
pedes quindecim, latis palmos tres, craſſis duos: quæ à tergo axis emi­
nent
cubitum: ibique fibulantur, ligneo præterea clauo, qui per ipſa & axem
penetrat
, connectuntur: is clauus altera parte capitulum habet latum, altera
foramen
, in quod infigitur paxillus ferreus, ut tigna cum axe arcte conſtrin­
gat
.
Ea uerò roſtri tigna, fulciuntur & ſuſtinentur alteris duobus tignis lon
gis
pedes ſex & palmos duos, latis & craſſis item palmos duos: quæ inferi­
us
incluſa ſunt in formis axis, ſuperius ad tigna roſtri, qua abſunt ab axe cir
citer
pedes quatuor, clauis ferreis affixa.
Poſt ſuperiora horum tignorum ca­
pita
uerſus axem eſt fibula ferrea, inferius in tigna roſtri infixa, ut ea coerce­
at
& conſtringat.
Vtriuſque tigni caput prius incluſum eſt in lamina ferrea
quadrangula
, inter quas eſt tertia lamina ferrea quadrangula interiecta: qua
ratione
fit, ut tigna roſtri neque dilabi poſſint, nec alterum in alterum incide­
re
: quæ tigna ſuperiore parte bracteis ferreis ſunt tecta, ad pedum ſex lon­
gitudinem
, ut lingua in eis promoueri poſſit: quæ lignum eſt ex oſtrya uel
alia
quadam arbore dura factum, longum cubitum, latum pedem, craſſum
palmos
tres: ex quo utrinque ad altitudinem & latitudinem palmi, pars inferi
us
exciſa eſt, ut reliqua inter duo roſtri tigna ire & redire poſſit.
Priore autem
parte
media exciſum eſt ad palmorum duorum & totidem digitorum lon­
gitudinem
, ut orbiculus æneus, qui eſt circa axiculum ferreum, in eo uolui
poſſit
.
Habet præterea lingua prope angulos quatuor foramina: in quibus
totidem
orbiculi circumacti promouentur in roſtri tignis: ſed quia lingua,
cùm
trahitur & retrahitur, ſonitum edit quodammodo ſimilem latratui canum,
apud
nos ex eo nomen inuenit.
Vecti quidem promouetur, catina retrahi­
tur
.
Vncus eſt ferreus, cuius annulus uertitur in fibula ferrea, in dextrum lin
guæ
latus infixa: qui uncus includitur in unum aliquem ferreum clauum, qui
dextro
roſtri tigno infixus eſt.
At à fronte axis orbiculus eſt æneus, cuius
xiculus
ferreus incluſus eſt in roſtri tignis: in quo orbiculo catena, exiens ex
loculamento
, uoluitur: atque per dorſum linguæ excauatum penetrans ad or­
biculum
eius æneum, in ipſo circumacto uerſatur, deque eo deſcendentis un­
cus
implicatur annulo, in quo incluſi ſunt annuli ſupremi trium catenarum
longarum
pedes ſex, quæ penetrant per tres annulos ferreos, quos in fora­
minibus
clauorum infixorum in medio operculi annulo eſſe dixi.
Itaque cùm
magiſter
operculum grue uoluerit leuare, tunc miniſter in uecte ferreo inclu­
dit
axiculum ferreum inferiorem, qui extat è tigno ſtatuto palmum & digi­
tos
duos: eſtque ea parte axiculus etiam quadrangulus, latus ſeſquidigitum,
craſſus
digitum.
Pari modo uectis foramen, in quo includitur, quadrangu­

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index