Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
421
421
422
422
423
423
424
424
425
425
426
426
427
427
428
428
429
429
430
430
< >
page |< < of 599 > >|
1bracteis: ijs, qui à lateribus exiſtunt, ſeptem ſint bacilla: quorum inferius &
ſaeperius
habeant longitudinem parietis: illud ſtatuta ſuſtineat, hoc eis impo­
natur
.
Statuta quinque numero altitudinem habeant eandem quam parietes:
eorum
media incluſa ſint in foraminibus inferioris & ſuperioris bacilli, exti
ma
ex uno eodemque bacillo, ex quo inferius & ſuperius facta: quodque latum
ſit
digitos duos, craſſum unum.
At paries prior quinque habeat bacilla: inferi
us
, quod item ſtatuta, ſed tria tantum, ſuſtineat: ſuperius, quod eis impona­
tur
.
Singulis autem parietibus bini ſint pedes, ad inferius bacillum utrinque
affixi
longi palmos duos, lati unum, craſſi digitum.
Sed bracteæ ferreæ ad
interiorem
bacillorum partem filis ferreis alligentur, & lutum eis illinatur,
ut
diutius in igne durent, & incorruptæ permaneant.
Sint præterea lateres
ferrei
longi palmos tres, lati unum, craſſi ſeſquidigitum.
Superiore parte ali
quantum
caui, ut panes in eis ſtatuí poſſint.
Hi lateres in uas, in quo eſt terra
cum
aquis miſta, intincti ſupponantur tantummodo panibus, qui fiunt ex
ære
cum plumbo in fornacibus permiſto: nam in eis plus argenti ineſt quàm
in
alijs qui conficiuntur ex ſpinis uel cadmijs, uel recrementis recoctis.
Sin­
gulis
uerò panibus bini lateres ſubijciantur, ut ignis in exaltatos maiorem
uim
conferre poſſit: eorum alter in dextra lamina, alter in ſiniſtra collocetur.

Poſtremò
extra focum ſit catinus, latus pedem, altus palmos tres: is corru­
ptus
solo luto, quod facile continet ſtannum, reficitur.
Soleæ A. Saxa quadrangula B. Laminæ C. Paries prior D.
P
arietes qui ſunt a lateribus E. Repagulum F. Bacilla antece­
dentia
G. Catenula H. Bacillum uncinatum I. Murus qui ab
iniuria
ignium tuetur tertium murum longum K. Tertius murus
longus
L. Pedes parietum M. Lateres N.
P
anes O. Focus P. Catinus Q.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index