Agricola, Georg, De re metallica Libri XII, Quibus Officia, Instrumenta, Machinae, ac omnia ..., 1556

List of thumbnails

< >
471
471
472
472
473
473
474
474
475
475
476
476
477
477
478
478
479
479
480
480
< >
page |< < of 599 > >|
1ctis imponit & percutit: ſed recentem primis duabus hebdomadis ter, reli­
quis bis.
Quo modo cruſtæ de fundo decidunt: quæ ni decuſſæ fuerint, tardi
us uehementiore igni ſal conficitur: qui & plus ſalſæ conſumit, & cortinæ lami
nas adurit.
Si tunc aliquæ rimæ, quibus cortina fathiſcit, apparent, oblinun
tur maltha.
Sal, qui primis duabus hebdomadis conficitur, minus bonus eſt,
quod ferrugine fundi, nondum cruſtas contrahentis, ſoleat infici.
Quanquam
uerò ſal iſto modo ex ſalſis tantum putealibus & fontanis fit, tamen etiam
eodem ex fluuialibus & lacuſtribus, & marinis poteſt confici: quin ex his e­
tiam, quæ arte ſalſæ ſunt.
Etenim in locis, in quibus ſal effoditur, eius impu­
ra fragmenta & ramenta conijciuntur in aquam dulcem, ipſaque decocta ſpiſ­
ſatur in ſalem.
Quidam ſalem quoque marinum, aqua dulci affuſa, recoquunt,
& in metarum paruarum figuram formant.
Situla A. Modulus B. Cupa C. Magiſter D. Adole­
ſcens E. Vxor F. Spatha lignea G. Aſſeres H.
Corbes I. Batillum K. Rutrum L. Stramina M.
Cyathus N. Vaſculum ſanguinem continens O.
Cantharus ceruiſiam continens P.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index