Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
1principales quæ defodiantur annumerant. Suber item ad uſum co
lumnarum
et pinus ſilueſtris & morus & acer & ulmus non inuti
les
ſunt.
Trabeationibus et tignis aptam putat Theofraſtus nucem
euboicam
: quod ea quidem antequam rumpitur / ſonitu ſignum det:
Exque
eo factum olim ut ex balneo apud Andrum qui incrant om
nes
incolumes ab ruina tectorum ſecuta effugerint.
Sed omnium
optima
abies: Nam cum proceritate & amplitudine primaria ſit
tum
rigore naturali contenta non facile oneribus preſſantibus flec
titur
: ſed directa inuictaque permanet: Adde quod facilis eſt et parie
tibus
ſuo pondere non moleſta.
Huic uni plurimæ aſcribuntur
laudes
: plures de ſe præſtare utilitates affirmant.
Vnum tamen
illi
eſſe uitium non negant: quod perficile ad ſe flammas admi
tat
: atque ignibus infenſa ſit: Huic non poſtponitur contignandis
edibus
cupreſſus arbos alio quin eiuſmodi ut inter noſtras arbores
primariam
et præcipuam ſibi laudem uendicet.
Hanc ueteres in
ter
clariſſimas computabant non ultimam ab cedro atque ebano.
Cupreſſumque apud indos prope inter aromata uenerantur: et me
rito
id quidem: Laudent qui uelint amoniam chiam & cirenaicam:
quam
eſſe æternam prædicat Theophraſtus: Vtrum / odore / nito
re
.
robore / magnitudine / rectitudine / perhennitate: His omnibus
in
laudibus quam tu illi arborem comparabis: Cariem & uetuſta
tem
penitus nihil ſentire cupreſſum affirmant: et rimam ſponte
haud
quaquam capere: Ea nimirum de re Plato legas publicas: atque
inſtituta
in ſacris ponendas cenſebat tabulis cupreſſinis / quod fu
turas
forte æterniores putabat quam̀ ære.
Hic locus admonet ut refe
ram
memoratu digna / quæ de cupreſſu ipſa legerim & uiderim:
Valuas
cupreſſas in templo æpheſiæ Dianæ annos duraſſe qua
dringentos
teſtantur: & eas ſeruaſſe nitorem: adeo ut nouas per
petuo
diceres.
Nos Romæ ad Petri baſilicam uidimus / cum ab
Eugenio
pontifice maximo ualue reſtituerentur / ubi hominum ma
nus
iniuriam rapiendo argento quo olim fuerant ueſtitæ / non in
tuliſſent
/ ſolidas & integerrimas annos plus quingentos quinqua
ginta
perduraſſe: Nam ſi recte annales pontificium urbis Romæ
interpretamur
/ tot ab Adriani tertii Pontificis temporibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index