Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
< >
page |< < of 406 > >|
1gligentia / quod tectorum ope deſtituta et nuda relicta ſint. Arma
ni mirum ædificiorum tecta ſunt contra tempestatum iniurias atque
impetum.
Quæ cum ita ſint præclare mihi maiores noſtri cum
cæteris in rebus / tum hac in re uidentur feciſſe / qui tantos attribu
ere tecto honores uoluerint: ut tectis ornandis omnes condecoran
darum rerum artes prope conſumpſerint.
Tecta enim uidemus
ære et uitro et auro poſita lacunaribus aureis lamiſque auratis: &
coronarum præterea et florum ſcultura et ſtatuis etiam elegantiſſi
me
inſignita.
Tecta alia ſub diuo / alia non ſub diuo. Sub diuo ſunt
quæ nullos ad ambulationis uſus / ſed unice ad imbrem excipien
dum ſint poſita: Non ſub diuo ſunt contignationum et teſtudinum
intermediæ extenſiones: quibus fiat ut ædificio quaſi ædificium
aliud ſuperimponatur.
In his ergo illud ueniet ut una inferioribus
ædificii membris ipſum id opus tectum ſit: et ſuperioribus item ſit
area.
Sed harum quidem contignationum ea pars tectum recte ap
pellabitur: quæ ſupra caput diſtenta pendeat: quam eandem celum
nuncupabimus: Quæ uero ob ambulantium pede preſſetur / paui
mentum tecturaque nuncupabitur.
Sub diuo autem extrema operi
menta / quæ imbribus excipiendis imponuntur / pauimenti ne lo
co ſint / alibi diſquiretur.
Tectorum uero quæ ſub diuo ſunt tam
et ſi plane in ſe fortaſſe ſint ſuperficies / nunquam tamen erunt ille qui
dem æque diſtantes pauimento quod operuerint pauimento: Sed
ſemper in aliquam erunt partem procliuia et obliqua imbrium ef
fundendorum gratia: At tectorum / quæ non ſub diuo ſunt / planas
quaſque ſuperficies eſſe pauimento æque diſtantes oportet: Tecta
uniuerſa angulis et lineis ad areæ figuram parietumque formam:
quibus operimentum futura ſint / ſe accomodent neceſſe eſt: Atque
hæc cum inter ſe ſuccedant uaria: nam alia flexis omnibus lineis
alia rectis et alia mixtis et eiuſmodi: Fit inde adeo ut tectorum quo
que uariæ et multiplices manarint formæ: Tam & ſi tecta ipſa ex
ſe ſuapte natura ſint uaria: Quorum alia emiſpheria / alia conca
merata / alia fornicata / alia arcubus compluſculis compacta: Item
alia quæ carinæ dicantur: alia quæ diſpluuia nuncupantur: Verum
utrumque futurum ſit / omne tectum eſſe huiuſmodi oportet / ut umbra

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index