Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
< >
page |< < of 406 > >|
1dulis uero ducendis dabitur / ut regionis ſitum & arcæ ambitum
& partium numerum atque ordinem: et parietum faciem: et tecto
rum firmitatem: et omnium denique rerum / de quibus libro ſuperi
ore tranſegimus rationem & conformationem pulcherrime ſpec
tes atque conſideres: Et licebit iſtic impune addere / diminuere / com
mutare / innouare ac penitus peruertere quoad omnia recte conueni
ant & comprobentur.
Adde quod futuræ impenſæ modus et ſumma
quæ res minime negligenda eſt / certior habebitur latitudine / alti
tudine / craſſitudine / numero / amplitudine / forma / ſpecie qualita
teque rerum ſingularum pro earum dignitate et fabrorum manu per
ſitatis
.
Nam columnarum: capitulorum: baſium: coronarum: fa
ſtigiorum: cruſtationum: pauimentorum: ſtatuarumque & eiuſmo
di : quæ quidem aut ad conſtituendum: aut ad exornandum ædifi
cium pertinent ratio et ſumma explicatior certiorque habebitur.
Hoc prætermittendum nequicquam cenſeo / quod ualde faciat ad rem
modulos fucatos et ut ita loquar picturæ lænociniis faleratos pro
ducere non eius architecti / qui rem docere ſtudeat.
Sed eius eſt am
bitioſi qui ſpectantis oculos illicere et occupare animumque ab
recta diſquiſitione partium penſandarum admouere ad ſe admiran
dum
conetur.
Quare modulos uelim dari non exacto artificio per
finitos: terſos: illuſtratos: Sed nudos & ſimplices: in quibus inuen
toris
ingenium / non fabri manum probes: Inter pictoris atque archi
tecti perſcriptionem hoc intereſt / quod ille prominentias ex tabula
monſtrare umbris et lineis et angulis comminutis elaborat: Archi
tectus ſpretis umbris prominentias iſtic ex fundamenti deſcripti
one ponit: Spatia uero & figuras frontis cuiuſque & laterum alibi
conſtantibus lineis atque ueris angulis docet / uti qui ſua uelit non
apparentibus putari uiſis / ſed certis ratiſque dimenſionibus annota
ri.
Itaque modulos huiuſmodi feciſſe oportet: et eos ita diligentiſ
ſime tecum ipſo et una cum pluribus examinaſſe: et iterum atque
iterum recognouiſſe / ut nihil in opere uel minimum futurum ſit
quod non et quid et quale ipſum ſit & quas ſedes & quantum ſpa
tii occupaturum ſit / et quos ad uſum futurum ſit / teneas.
Et præ
ſertim tectorum ratio præceteris ut expeditiſſima ſit in primis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index