Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

Page concordance

< >
Scan Original
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
< >
page |< < of 406 > >|
1principales quæ defodiantur annumerant. Suber item ad uſum co
lumnarum et pinus ſilueſtris & morus & acer & ulmus non inuti
les ſunt.
Trabeationibus et tignis aptam putat Theofraſtus nucem
euboicam: quod ea quidem antequam rumpitur / ſonitu ſignum det:
Exque eo factum olim ut ex balneo apud Andrum qui incrant om
nes incolumes ab ruina tectorum ſecuta effugerint.
Sed omnium
optima abies: Nam cum proceritate & amplitudine primaria ſit
tum rigore naturali contenta non facile oneribus preſſantibus flec
titur: ſed directa inuictaque permanet: Adde quod facilis eſt et parie
tibus ſuo pondere non moleſta.
Huic uni plurimæ aſcribuntur
laudes: plures de ſe præſtare utilitates affirmant.
Vnum tamen
illi eſſe uitium non negant: quod perficile ad ſe flammas admi
tat: atque ignibus infenſa ſit: Huic non poſtponitur contignandis
edibus cupreſſus arbos alio quin eiuſmodi ut inter noſtras arbores
primariam et præcipuam ſibi laudem uendicet.
Hanc ueteres in
ter clariſſimas computabant non ultimam ab cedro atque ebano.
Cupreſſumque apud indos prope inter aromata uenerantur: et me
rito id quidem: Laudent qui uelint amoniam chiam & cirenaicam:
quam eſſe æternam prædicat Theophraſtus: Vtrum / odore / nito
re.
robore / magnitudine / rectitudine / perhennitate: His omnibus
in laudibus quam tu illi arborem comparabis: Cariem & uetuſta
tem penitus nihil ſentire cupreſſum affirmant: et rimam ſponte
haud quaquam capere: Ea nimirum de re Plato legas publicas: atque
inſtituta in ſacris ponendas cenſebat tabulis cupreſſinis / quod fu
turas forte æterniores putabat quam̀ ære.
Hic locus admonet ut refe
ram memoratu digna / quæ de cupreſſu ipſa legerim & uiderim:
Valuas cupreſſas in templo æpheſiæ Dianæ annos duraſſe qua
dringentos teſtantur: & eas ſeruaſſe nitorem: adeo ut nouas per
petuo diceres.
Nos Romæ ad Petri baſilicam uidimus / cum ab
Eugenio pontifice maximo ualue reſtituerentur / ubi hominum ma
nus iniuriam rapiendo argento quo olim fuerant ueſtitæ / non in
tuliſſent / ſolidas & integerrimas annos plus quingentos quinqua
ginta perduraſſe: Nam ſi recte annales pontificium urbis Romæ
interpretamur / tot ab Adriani tertii Pontificis temporibus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index