Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
111
111
112
112
113
113
114
114
115
115
116
116
117
117
118
118
119
119
120
120
< >
page |< < of 406 > >|
1et rerum neceſſitati obſequentes: Illud Socratis tenebimus: ut quæ
res ita per ſe conſtet / ut niſi in peius queat immutari: eſſe hanc pu
temus optimam.
Itaque eſſe oportere urbem ſtatuimus eiuſmodi: ut incommodorum
omnium quæ primo recenſuimus libro / nulla omnino adſint.
Et ſi quæ
res ad uitæ frugalitatem optentur nullæ deſint.
Habebit agrum ſa
lubrem / latiſſimum / uarium / amoenun / feracem / munitum /
refertum
ornatum omni fructuum copia / omni fontium exuberantia: Aderunt
flumina / lacus / mariſque oportunitas patebit: unde commodiſſime ſi
qua deſint conuehantur: et quæ ſuperſint exportentur.
Denique ad res ciui
les bellicaſque præclare conſtituendas atque augendas omnia ſuppedi
tabunt
: quibus et ſuis præſidio / et urbi ornamento / et amicis uolu
ptati / et inimicis terrori ſit futura.
Et bene quidem agi cum ea ci
uitate ſtatuam: quæ bonam aliquam agri partem poſſit inuito hoſte
colere.
Cæterum locaſſe urbem oportet agro immedio: unde ſpec
tare in oram ſuam / et diſcernere oportuna / et attemperate præſto esse
quo neceſſitas poſtulet.
unde uillicus aratorque ad opus prodire fre
quens
et ex agro cum fructu et meſſe onuſtus momento reuerti poſſit.
Sed parenti ne in campo an littore an montibus colloces permaximi
intereſt.
Nam habet quidem horum quodque quod præſtet: et contra quod
minus probes.
Cum exercitum Dyoniſius per Indiam ageret confectum
æſtu deduxit ad montes: ilico ſalubri captata aura conualuit.
Et
montes occupaſſe urbis conditores uiſi ſunt: quod illic tutiores fortaſ
ſis futuros intellexerint: Sed aquis deficiunt.
Fluminum aquarumque
commoditates
præſtabit planities: Sed eadem craſſiori operitur coelo
quæ æſtate ferueat / hyeme algeat intemperanter: eſtque eadem ad im
petus aduerſos minus ualida.
Littora ad contrahendas merces opor
tuna: Sed quod illi aiunt / maritima omnis urbs rerum nouarum illcce
bris / et nimia negociantium ui excitata atque uexata aſſiduo fluc
tuat: et ad multos periculorum externarumque claſſium caſus et diſ
crimina expoſita eſt.
Quare ſic ſtatuo. Quocumque ponas urbem
loco / conandum ut iſtorum omnibus commoditatis ſit particeps: incom
modis uacet.
Et uelim montibus dari planitiem / et planis tumulos
ubi urbem ſtatuam: Id ex arbitrio aſſequi locorum uarietate ſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index