Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 406 > >|
1cætera generis eiuſdem: de quibus ſuo loco diſtinctius loquemur
Aliud enim foro / aliud theatro / aliud paleſtræ / aliud templo ſpa
tii locorumque debetur.
Itaque pro cuiuſque ratione et uſu habendus
areæ ſitus erit & modus.
Verum hoc loco ut generatim iſta / uti
cepimus / proſequamur / ea tantum attingemus: quæ fore neceſſa
ria arbitramur / Si prius de lineis aliqua retulero / quæ ad rem com
mode
exprimendam faciant.
Nam de areæ deſcriptione tractanti
bus conuenit ut de his tranſigamus / quibus ipſa perſcriptio anno
tatur.
Omnis igitur perſcriptio lineis fit & angulis / Lineæ qui
dem ſunt extrema perſcriptio / qua integræ areæ ſpatium circun
cluditur.
Hanc uero ad perſcriptionem pars illa ſuperficiei ſubſti
tuta / quæ intra duas mutuo ſe ſe intercidentes lineas continetur /
angulus dicitur.
Atqui ex mutua quidem duarum linearum inter
ſectione quatuor conſcribuntur anguli: Quorum ſi erit quiſque
quibuſque trium reliquorum equalis / recti nuncupabuntur: Et qui
recto minores erunt / acuti appellabuntur: ut qui recto ampliores
obtuſi dicentur.
Linearum item alia recta / alia flexa / cocleas &
uerticoſas lineas hic non eſt ut referam.
Recta linea a puncto eſt
ad punctum ob longa perſcriptio / ducta ita ut fieri nulla poſſit
breuior.
Flexa linea pars eſt circuli. Circulus eſt ea perſcriptio
facta ab altero duorum punctorum: qui in eadem ſuperficie ita
ſit circumactus / ut toto perſcriptionis ductu ſemper neque plus: ne
que diſtet minus a medio immobili / quem obambiat puncto / quam cum
primum circunduci occeperat.
Sed his addendum quod flexa line
a quam eſſe partem circuli diximus / apud nos hic architectos ſi
militudinis gratia arcus uocatur.
Et quæ linea aduobus extremis
punctis flexæ lineæ directa ducitur pari ſimilitudine corda nun
cupabitur
.
Et quæ linea a puncto mediæ corde coæquabilibus utris
que angulis ad arcum uſque perducta extiterit / ſagicta appellabitur
Et quæ linea a puncto immobili / quod intra circulum eſt ad flexam ean
demque extremam circuli lineam perduceretur / radius dicetur.
Et puncto quod
huic immobili / quod medium intra circulum aſſidet centro nomen
erit: Et quæ linea recta per centrum tranſiens duobus locis flexam circu
li lineam ſecabit / diameter appellabitur.
Inter arcus item differentia eſt

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index