Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 406 > >|
1uelim hanc eſſe ædificii partem: quæ totius operis futura ſit baſis
Si erit area in montis uertice / aut erit ea quidem exaggeranda ali
qua ex parte: aut decuſſo cacumine præſurgentis montis coequanda.
Hic
proſpiciendum eſt ut id aggrediamur: quod ſeruata dignitate mo
derata et modica fiat cum impenſa atque labore.
Fortaſſis quidem
conducet partem ab ſublimi excidere: et partem accliuam exagge
rare: Quam rem bene conſultus quiſquis fuit ille architectus apud
alacrum hernicam urbem in ſaxeo monte poſitam effecit.
Curauit
enim ut baſis ſeu arcis / ſeu templa: quæ ſola nunc cæteris ſuper ædi
ficationibus dirutis uidetur / ex reſciſſisa ſummo uertice fragmen
tis
ſubfirmata et ſubſtrata extaret: Et eo in opere illud eſt / quod
maiorem in modum probem: Nam obiecit angulum areæ eo uer
ſus unde repens montis pendet: eumque conſolidauit angulum con
geſtis prægrandibus immanium fragmentorum fruſtis et mole:
Deditque operam componendis lapidibus: ut ſtructuræ ſeruata par
ſimonia decorem afferret: Et illius quoque conſilium placuit archi
tecti: qui quidem quo loci non uſque adeo tantam lapidis habuerat
copiam ſubſtituendo montis pondere aggerem ſtruxerit frequen
tibus emiciclis dorſo flexarum linearum intra montem abiiecto:
Quæ ſtructura cum grata eſt aſpectu / tum eſt & firmiſſima: tum
etiam an impenſarum rationem facit: Nam efficit quidem murum
non ſolidum / qui tantum habeat uirium / ac ſi penitus fuiſſet ſoli
dus / latitudine quanta & flexarum linearum illic ſagictæ ſunt:
Vitruuii quoque ratio per placet: quam uideo Romæ paſſim a ue
teribus architectis / ac præſertim in tarquinii aggere obſeruatam ut
anterides ſubſtituerentur: Sed non omnibus locis id obſeruarunt
ut ſemper inter ſe anterides tantum diſtarent quam ipſa eſſet alta ſub
ſtructio: Sed pro montis firmitate aut / ut ita loquar / labilitate /
modo frequentiores: modo rariores poſuerunt: Animaduerti eti
am ueteres architectos non unam proximam propter aream ſubſtruc
tione fuiſſe contentos: ſed pluribus / quaſi gradibus adinfimas uſque
radices montis totas rupes firmatas eſſe uoluiſſe ': Quorum ego
conſilium minime negligendum puto.
Ad Peruſiam riuus qui
inter lucinium montem & collem urbis fluit / quod aſſiduo collis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index