Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 406 > >|
1uel optimis ſimilia. Demum peritorum uoce probari quod agas
profecto pulcherrimum eſt: & ſatis ſuperque approbant qui melio
ra non afferunt: ex qua re fractum quoque uoluptatis capias quando
nemo iſtorum qui ſapiunt non aſſentiantur: Et conferet quoſdam
audiſſe: Nam interdum conuenit / ut etiam iſtarum rerum imperiti
ea dicant quæ minime aſpernenda peritiſſimis uideantur.
Cum uero tota ædificii ratio ex ſingulis modulorum partibus ita
erit apud te ſpectata et cognita: ut nihil non animaduerſum: nihil
non adnotatum uſpiam relinquatur: & interea ita omnino decre
ueris ædificare: et apud te conſtabit unde ſumptibus oportune sa
tiſfiat / parabis reliqua ad opus ipſum exequendum neceſſaria: ne
quid inter ædificandum deſit: quod a perficiundi operis celerita
te auocet.
Nam cum ſint plura quibus ad opus abſoluendum indi
geas
: cumque illorum quid uis ni adſit omnem ſtructuram poſſit
aut impedire aut uitiare / officii erit nihil neglexiſſe / quod confe
rat ſi adſit: aut noceat / ſi deſit.
Dauid et Salomon hebreorum re
ges facturi templum hieroſolimis / cum maximam uim auri / argen
ti / æris / lignorum / lapidiſque & eiuſmodi paraſſent: tum et ne quod
deeſſet quod ad rei facilitatem & celeritatem faceret / a proximis
regibus multa fabrorum milia et architectos accerſuiſſe ſcribit Eu
ſebius Pamphilus.
Quod factum quidem uehementer probo: Nam
affert nimirum operi dignitatem: et auctoris gloriam accumulati
orem reddit: quod arte ac recte factum mature perfectum ſit apud
ſcriptores celebratur.
Alexander Macedo / quem refert Curtius /
urbem apud Tanaim non minimam ædificaſſe diebus non plus ſep
tem.
Et Nabuchodonaſor quod templum Beli ut ſcribit loſephus
hiſtoricus / diebus quindecim abſoluerit: quodue Babilonem tri
plici / uti aiunt / muro cinxerit diebus itidem quindecim.
Titus
quod murum ſtadiorum paulo minus quadraginta aſtruxerit.
Se
miramis quod ſingula maximorum murorum ſtadia apud Babilo
nem ſingulis diebus perfecerit: quodue murum ad cohercendum
latum ſtadiis ducentis admodum profundum atque latum diebus non
plus ſeptem duxerit.
Sed de his alias
Quæ uero paraſſe conuenit / nimirum hæc ſunt / calx / harena lapis

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index