Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
41
41
42
42
43
43
44
44
45
45
46
46
47
47
48
48
49
49
50
50
< >
page |< < of 406 > >|
1qui eas poſuit ad quartum Eugenium ſunt. Itaque contignationi
buſ faciundis Abietem probant: & cupreſſum una re fortaſſis pre
ferunt quod ſit æternior: Sed eſt abiete grauior probant et pinum et pice
am.
Pinum enim abiete perſimilem eſſe contra iniectum pondus
reniti putant: Sed inter pinum atque abietem cum cætera tum hoc
intereſt / quae terebinæ abies eo leditur minus quo eſt pinus quidem
ſucco quam Abies dulciori.
Ego nulli poſtponendam puto laricem
hanc equidem ſtructurarum pondera firmiſſime & diutiſſime ſub
ſtentaſſe cum alibi tum apud Venetias ex uetuſtis fori operibus
annotauimus.
Atqui eam quidem de ſe præſtare utilitates cunc
tas / quas cætere præſtent arbores affirmant.
Neruoſa eſt: uirium
tenax: in tempeſtatibus firmiſſima: aduerſus cariem illeſa.
Ve
tus opinio hanc contra ignium iniurias inuictam & prope illeſam
perſiſtere / Quin & obiciendos ex larice aſſes eo uerſus unde igni
um aduentitium malum extimeſcas iubent: Sed nos eam uidi
mus incenſam ardere / ramen ita ut flammas dedignari: eaſque uel
le ab ſe diſcutere uideatur.
Vnum habere conſtat uitium: nam a
quis marinis redditur teredini obnoxia.
Inutiles trabeationibus fo
re prædicant robora & oleam / quod grauia ſint: quod cedant pon
deri & prope ſponte ſua deflectantur: tum & quæ facilius frangun
tur
quam findantur ad iſtos trabeationum uſus utilia non ſunt / uti eſt
olea & ficus & tilia et ſalicta et eiuſmodi.
Mirum quod de pal
ma aſſeuerant / contra ſuperimpoſitum pondus reniti et in diuerſum
curuari.
Subdiualibus trabeatonibus et tecturis iuniperum omnibus
præferunt: & huic ait Plinius eandem eſſe naturam atque cedro / Sed
ſolidiorem.
Tum et oleam infinitam habere æternitatem prædi
cant: & Buxum etiam inter primarias annumerant: Caſtaneam
quidem tam et ſi pandat et torqueatur / non tamen in his operibus
quæ ſub diuo eſſe oporteat / recuſant.
Probant & in primis olea
ſtrum ea maxime re qua & Cupreſſum quod cariem non ſentiat:
quo in numero ſunt arbores / quibus inſitus & infuſus unctuoſus
& gummoſus ſuccus eſt præſertim amarus : Eiuſmodi enim Ver
mem negant admittere et aduertitias humiditates excludere in
promptu eſt.
Contrariam his putant materiem omnem:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index