Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 406 > >|
1neque ſyluiſ: ſed crebriſ uentiſ & tempeſtatibuſ agitate creuerint /
firmiores illas quidem craſſioreſque eſſe: ſed breuiores nodoſioreſque
quam
quæ in conualle & loco a uenus tuto excreuerint.
Tum & arbo
res ortæ in locis humidis atque operacis molliores putant: quam quæ in
apricis atque ſiccis coaluerint.
Et quæ ad boream naſcantur aptio
res eſſe quam quæ a borea ad hauſtrum declinent.
Et quæ locis a ſua
natura ſint alienis natæ non ſecus atque abortiuas reſpuunt.
Et me
ridianas quidem præ duras fore: ſed medullis contorqueri & mi
nus coequabiles præſtare ſe ad opus exequendum: Praeterea ari
das natura atque adcreſcendum tardas robuſtiores eſſe quam quæ laxe
& fecundæ ſint.
Nam quod in his femineam / in his uero alteris
maſculinam eſſe naturam putabat Varro: & candida quæque li
gna minus eſſe denſa & magis tractabilia / quae quibus color quiuis
infusus ſit.
Et ponderoſa quidem omnis materia ſpiſſior duriorque
leui eſt.
Et quo quæque leuior / eo eſt fragilior: & quo criſpior / eo
aſtructior.
Tum quibus natura dederit / ut diutius in uita uige
ant / dediſſe etiam ut abſciſſæ tardius corrumpantur.
Omni etiam
in ligno / quo minus medullæ ineſt / eo natura illi acrior et robu
ſtior eſt: quæ partes ad medullam proximiores ſunt / duriores
hæ quidem cæteris / ac denſiores ſunt.
quæ cortici propinquioreſ
ſunt neruo tenaciore ſunt.
Et enim in arboribus ueluti in
animante pro cute eſſe ſtatuunt extremum corticem: pro carne
id quod ad cutem ſubeſt: pro oſſe id quod ad medullam circum
obuoluitur: & nodos in plantis per ſimiles eſſe neruis putabat
Ariſtoteles.
Ligni partem omnium peſſimam alburnum depu
tant / cum alias ob res / tum quod teredinibus infenſa ſit.
Adde his
quod partes materiæ / quæ dum ſtaret arbor ad ſolem meridiem ur
gebatur / aridiores erunt cæteris et gracidiores tenuioreſque / tamen
denſiores: habebuntque medullam iſta exparte cortici uiciniorem.
Et quæ item partes telluri et radicibus fuere finitimæ / ſtabunt il
le quidem cæteris grauiores huius ſignum quod aquis ægre adna
tabunt: et arboris cuiuſque pars media criſpior: & maculæ uti
cunque ſint / quo radicibus adiunctioreſ eo amfractioreſ intimaſ ta
men quaſque parteſ ſupernatibuſ conſtantioreſ et commodioreſ ducunt.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index