Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
61
61
62
62
63
63
64
64
65
65
66
66
67
67
68
68
69
69
70
70
< >
page |< < of 406 > >|
1In his igitur abſoluendis ab ipſis fundamentis incipiemus: eos ut di
ximus imitati: qui manu ſint opus effecturi.
Fundamentum / ni fallimur / ſtructuræ pars non eſt: ſed locus uideli
cet ac ſedes: in qua ſtructura ipſa tollenda ſtatuendaque ſit.
Nam ſi da
bitur area penitus ſolida atque omnino conſtans lapidea fortaſſis: quales
apud Veios nonnullas inuenias: quænam tibi illic erunt fundamenta
iaciunda potius quam ut ſtructuram ipſam attollas.
Apud Senas uiſuntur
maximæ turrium moles / ipſo primo et nudo in ſolo poſitæ: Eſt enim
mons ſolidus ſubſtratus tofo.
Fundatione igitur hoc eſt itione in fun
dum atque fossura erit opus ubi firmum ſtabileque solum proſciſſa de
miſſaque fouea quærendum ſit: quod ipſum fieri ferme pleriſque omnibus
in locis conuenit : de quibus poſtea.
Commodum futurum ſolum inditio
erunt hæc / ſi mille aderunt herbæ / quæ humectis in locis ſoleant:
ſi arborem aut nullam ferat: aut eam tantum: quæ niſi in præduro et
denſiſſimo oriatur: Si circum multo erunt omnia ſicciſſima et penitus
arentia: Si lapidoſa lapide non minuto / non globeo: ſed angulari ſo
lido præſertim ſiliceo: Si ſub ſe neque ſcaturient fontes / neque fluen
tum
peruader: Fluenti.
n. natura eſt / ut aut rapiat ſempiterne quoad
motu ualeat / aut importet: Ea re fit ut plana / quæ propter fluuius
excurrit / ſoli firmitatem præſtent non prius / quae ubi ſub alueum deſcen
deris.
Tu priusquam quicquam fodere incipias angulos arearum et omnes
laterum lineas diligentiſſime iterum atque iterum annotaſſe oportet:
quales futuri ſint et quo ſtatuantur loco: His angulis ponendis
norma opus eſt non puſilla / ſed prægrandi: quo directionum lineæ
certiores conſequantur: Normam ueteres conficiebant tribus rectis re
gulis in unum triangulum coniunctis: quarum erat una cubitos tris: al
tera quatuor: tertia cubitos erat quinque.
Atqui hos quidem angulos
ponere imperiti / niſi rebus omnibus quæ aream occupent / amotis:
et ſolo prius reddito uacuo et penituſ complanato neſciunt: Eaque
de re / quod in hoſtium agro moderantiuſ facerent / repente rap
tiſ malleoliſ / fabroſ uaſtatoreſ ad diruenda et delenda omnia im
mittunt: Quorum eſt error caſtiganduſ: Nam multa et fortu
næ iniuria / et temporum aduerſitaſ / et rerum caſuſ atque ne
ceſſitas poſſunt afferre: Quæ moneant uetentque ne quid cæp

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index