Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
91
91
92
92
93
93
94
94
95
95
96
96
97
97
98
98
99
99
100
100
< >
page |< < of 406 > >|
1tumultuario cementariam perfundendo materiem perfecerint.
Sed longe eos probo qui interducendum opus curarint ut qua ar
te lapides in pariete illigantur / eadem hic coronæ inferiores pro
ximis ſuperioribus: et arcus inuicem arcubus locis non rariſſimis
innectantur: praeſertim ſi harenæ foſſiceæ copia non ſuppeditabit
aut maritimis hauſtrinis ue opus obiiciatur.
Angularem quoque
teſtudinem ſphericam modo per eius iſtius craſſitudinem iectam
ſphericam interſtruas / poteris attollere nullis armamentis: Sed
iſtic nexura potiſſimum opus eſt: qua huius imbecillæ partes par
tibus illius firmioribus arctiſſime illigentur: Tamen conſeret
ductis iam una atque alteris lapideis / et duratis ceronis / leuia il
lic ſubillaqueare amenta et anſas: quibus tantum armamenti com
mittas: quantum ſat ſit ferendis coronis his quæ aliquot inde in
pedes ſuperaſtruantur quoad ſicceſcant: Et deinceps cum hæ quaeque
partes duruerint / in quotos quoſque ordines iſta hæc armamenti ſub
ſidia ad ſuprema perficiunda tranſterre: quoad uſque opus absolu
tum reddideris.
Teſtudo / Camura / atque item fornix armamen
tis ſubſtitutis inducatur neceſſe eſt.
Sed uelim iſtarum primas
ordines / et arcuum capita firmiſſimis ſedibus commendari.
Neque
placent qui prius totos parietes extollunt ſolis pediculis mutulo
rum relictis / quibus poſt tempora teſtudinem committant infirmum
opus atque inconſtans.
Quare ſi me audient una hi quidem arcus
et paribus ordinibus cum ſuo pariete cui inhæreant / ducentur:
quo id opus pluribus perquam ualde id fieri poteſt firmiſſimis nexi
bus conueniatur.
Vacua uero inter aſſurgentes inflexus teſtudinum
et parietem cui adhæreant relicta / quem secum fabri coxam nun
cupant / infarciantur non tellure aut ſolu s ruderibus ſiccis: ſed
potius ſtructura ordinaria et ſtabili / parietique iterum atque iterum
connexa.
Et placent qui leuandi oneris grata / fictilia uaſa
a uaria uacua per coxarum craſſitudines indidere rimoſa atque
inuerſa: ne quid collecta illic humiditate ingraueſcat: Et ce
menta ſuperinfundere ex lapide minime graui / ſed alio quin
tenaci.
Tota demum in teſtudine uticumque illa ſit /

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index