Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
51
51
52
52
53
53
54
54
55
55
56
56
57
57
58
58
59
59
60
60
< >
page |< < of 406 > >|
1& egregie tornatili: & ebano omnium gracillima utebantur.
Neque ſignis & tabulis efficiundis aſpernabantur populum albam
& item nigram: & ſalicem & carpinum et ſorbum / ſambucum et
ficum: Quæ arbores cum ſiccitate et æquabilitate ad excipienda
ſeruandaque pictorum glutiniamenta et illiniamenta utiles ſunt:
Tum ad formas exprimendas ductibileſ quidem atque admodum
faciles: Verum inter haſce omnium molliſſimam æxtare tili
am in promptu eſt: Sunt qui ad ſigna conficienda iuiubam com
probant: His contraria eſt robur: quando quidem inter ſe et cum
aliis omnibus eiuſmodi materiis inſociabilis omnino: et omnis
glutiniſ aſpernatrix ſit.
Idem uitium eſſe omnibus lactumoſis et
criſpis aiunt / ut omne genus glutinamenti abdicent.
Raſile itidem
atque denſum quodque lignum ægre coheret glutino: Quæ item di
uerſa ſunt natura uti eſt Hedera / Laurus / Tiliaque / quod calidæ
ſint / cum his quæ humectis locis naſcuntur: quod eiuſmodi om
nes frigidæ natura ſint / diu glutino non cohærent.
Vlmus /
Fraxinus / Morus / Ceraſuſque / quod ſiccæ ſint cum platano et al
no / quæ madidæ natura ſunt / non conueniunt.
Quin & tan
tum affuit apud maiores / ut natura inter ſe non congruentia:
& contraria glutino connecterent: Vt etiam ſimul non iugata:
Sed hærentia uetuerint coagmentari.
Hinc illud Vitruuii quod
eſculeos quidem axes admonet querquinis non iungendos.
Ve
rum ut de his omnibus ſummatim referam: Apud omnes aucto
res conſtat infæcundas arbores firmiores eſſe fertilibus: Silueſtres
& manu ferroque non cultas duriores eſſe domeſticis: Nam ſilue
ſtres quidem in morbos incidere / quibus interimant negat Theo
phraſtus: Domeſticas uero: & maxime quæ fructus ferant grauiſ
ſimis eſſe obnoxias morbis prædicant: Et inter feraces præcoques
ſerotinis / & dulces acutis eſſe imbecilliores ſtatuunt: Et inter a
cutas atque aſperas ſolidiores putant eas / quæ fructus acerbiores ra
rioreſque edant: Quæ alternis annis promunt: & quæ penitus ſte
riles ſint / feracibus nodoſiores ſunt: Et iſtarum quo quæque breui
or / eo difficilior.
Et ſteriles magis creſcunt quam fertiles.
Addunt & eas quæ in propatulo & nulliſ neque montibuſ tectæ

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index