Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 406 > >|
1in materiam clauum infigere. ſi malleo utaris graui / non ſuccedit:
ſi puſillo et apto / penetrabit.
Hæc de foſſionibus hactenus: niſi
forte illud addendum ſit / quod interdum aut parſimoniæ gratia /
aut uitandæ ſoli intermedii labilitatis cauſa iuuat non una et con
tinuata foſſa opus ſolidum perducere: ſed interuallis intermiſſis:
quaſi pilas tantum aut columnas poſituri fundamus: quo inde ab al
teris ad alteras ductis arcubus / reliquus paries ſuperextollatur.
In his eadem obſeruanda ſunt / quæ uſque recenſuimus. Sed quo plus
oneris in haſce impoſiturus ſis: eo latiores et obfirmiores ſubigas
fundationes atque pedamenta oportet.
Hactenus de his: Reliquum eſt ut ſtructuram aggrediamur. Sed
cum tota fabri ars ordoque aſtruendi pendeat / partim ex lapidum na
tura / et forma / et habitudine: partim ex calcis fulturæque glutino
atque illigamentis.
De his igitur prius breuiſſime recenſenda ſunt
quæ ad rem faciant.
Lapidum alii rediuiui et fortes et ſuccoſi / qua
les ſunt / silex / marmora / et eiuſmodi: quibus innatum eſt ut ſint
graues et ſonori: Alii exhauſti / leues / ſurdi: quales ſunt tofinei et
ſabuloſi.
Item lapidum alii plauis ſuperficiebus / rectis lineis / æqua
libus angulis: quos quadratos nuncupant: Alii ſuperficiebus / lineis /
angulis multiplicibus et uariis: quos incertos appellabimus.
Rur
ſus lapides alii prægrandes: hoc eſt quos ſingulos nudæ hominum
manus abſque traha / uecte / rutulo et gerulis et iſtiuſmodi agere ad
arbitrium nequeant: Alii minuti: quos uel una manu tollere collo
careque poſſis ex ſententia.
Tertii lapides inter iſtos qui pondere
et magnitudine medii ſint / iuſtos appellamus.
Omnem lapidem
et integrum et minime lutoſum et bene madentem eſſe oportet:
Integer an quaſſatus ſit / indicabit ſonus quem ſub ictu refert.
Ab
luetur nullibi purius quam torrente.
Non penitus madidum reddi aquis
ante diem nonum ſatis conſtat / qui iuſtus ſit lapis: qui autem præ
grandis / tardius: Nuper exemptus ex fodina / longe ueterano com
modior
: Qui ſemel calcem expertus ſit lapis / ſecunda non amat
coniugia.
Hæc de ipſo lapide.
Calcem quidem / quæ ex fornace apportata glebis fuerit non integris
ſed reſolutis atque admodum pulueruloſis / reprobant: et ualidam

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index