Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
71
71
72
72
73
73
74
74
75
75
76
76
77
77
78
78
79
79
80
80
< >
page |< < of 406 > >|
1ubi ſolidi ad arbitrium captandi ſoli certa facultas non pateat.
De maritimis tum dicemus / cum de portu et mole intra profun
dum mare ſiſtenda tractabimus: Nam pertinet id quidem non
ad uniuerſorum ædificiorum opus / de qua re hic loquimur: ſed
ad propriam urbis partem quandam: de qua una cum aliis ſui ge
neris tractabimus: cum de publicis iſtiuſmodi operibus membra
tim referemus.
Ordinibus igitur columnarum complere in ob
longum foſſam totam non eſt opus perpetuato ſtructuræ ductu:
ſed columnarum ipſarum primo ſedem cubiliaque conuenit obfir
mare: Hinc ab altero ad alterum / quoadque horum ducendi ſunt
arcus / dorſo in profundum inuerſo: ut ei pro corda ſit ex area pla
nities: Sic enim unum in locum plura hinc atque hinc ſuperadiecta
pondera / minus erunt ad perforandum ſolum prompta / arcuum
fultura iſtiuſmodi obſiſtente.
Et quam ſint columnæ ad ſolum perfo
randum aptæ: et quam courgeant preſſentque pondera in eas poſita / in
ditio eſt ad nobile Veſpaſiani templum angulus: qui ad æſtiuum
occaſum uergit: Nam cum illic uiam publicam / areæ angulo in
terceptam reddere peruiam uoluiſſent / paulula facta ad inter are
am diuerſione forniceque per templi ſtructuram adacta: angulum
ipſum quaſi pilam ad uiæ latus reliquerunt: et confirmarunt ope
ris ſoliditate anteridiſque ſubſidio.
At is tandem premente uaſta
ædificii mole / et indulgente ſolo fecit uitium.
De his ſatis.
Iactis fundamentis expeditus inſequitur paries. Hic illud præter
miſiſſe nolim: quod cum ad fundamenta complenda / tum ad to
tos parietes abſoluendos pertineat: Nam uaſtis quidem in ædifi
ciis / ubi craſſior futura murorum moles eſt ab ipſis fundamentis me
dium
per opus ad ſummum uſque relinquenda ſunt aperta extuaria ſpira
mentaque non penitus interrara: Vnde ſiquid uaporis concreti et
coacti ſub tellure moueatur / libere id abſque ulla ſtructuræ perni
cie profuſe poſſit exalare.
Veteres huiuſmodi non nullis in locis
cum iſtius ipſius rei gratia / tum et commoditatis: quo in ſummum
opus aſcenſus pateat: tum et fortaſſis impenſæ minuendæ cauſa
ſcalam cocleam intimum perducebant.
Ad rem redeo. Inter pe
damentum atque expeditum parietem hoc intereſt: quod id lateribus

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index