Alberti, Leone Battista, De re aedificatoria, 1485

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 406 > >|
1cum ſit / quæ ſuperaſtruxeris nequaquam perferet. Videre quidem
licet / hyrundines natura edoctos cum nidificent / primas illu
tationes ad tigna: quæ quidem pro fundamentis et radice operis
ſunt: atque item his primis proximas aggeſtiones apponere nequicquam
temere: ſed opere intermiſſo / mature ſenſimque aſtruere: quoad
primordia operis firmitudinem conſecuta ſint.
Duruiſſe calcem
ſtatuunt / cum lanuginem floſculoſque fabris cognitos deſuda: it.
Quot in pedes inter calandum ſit ipſa muri craſſitudo / et loci et
coeli temperies admonebit.
Vbi duxeris intercalandum operito
ſummum opus ſtrumentis: ne uento et ſole ſuccus materiae hauſtus
euaneſcat: potius quam attemporato ſicceſcat et cohereſcat.
Vbi opus
reſumpſeris / pura iterum atque iterum aqua infundito / quoad pro
be immadeſcat: Et pulueres ne quid caprificibus gignundis fomen
ta
relinquantur / poenitus abluantur.
Nihil eſt quod opus ad ſo
liditatem ſtabilitatemque magis confirmet: quam abundanti lapidem
commadefeciſſe aqua.
Madidum negant lapidem eſſe / qui ſi dif
fregeris / non tota ſit facie intima infuſus et nigricans.
Adde his
quod inter aſtruendum in ſingulis locis / quibus ad uarios ædificii
uſus et uoluptates / deſideraſſe quiſpiam nouas apertiones poſſit
per parietis ductum inter extexendis arcus eſt: quo poſtea inde
ſuffoſſus paries / tutam et connatam habeat quieſcendi ſedem ar
cum.
Neque dici poteſt / uti unico interdum ſubdempto ex parie
te lapillo / tota ſtructuræ uis et nerui labefactentur.
Et profecto
aſſequemur nunquam / ut ueteratis ſtructuris nouæ applicentur: ita
ut non continuo inter ſe diſcidium faciant: Et eam ob cicatricem
debilitatus paries / quae reddatur ad ruinam promptus / non eſt ut re
feram.
Craſſus paries armamenta non poſtulat: quando fabris la
titudine ſui præſtet: ut aſtruendo conſiſtant.
Diximus de legitimo aſtruendi genere: quo quidem lapide attol
latur
et duratum reddatur calce.
Sed cum ſint captandi lapidis genera alia
quæ non calce ſed luto ſtent interlita: et alia quæ lapidibus nullo ful
ta glutino coaptentur.
Et ſine præterea alia ædificandi genera: quæ
ſola infarctura: et alia quæ ſolis firmantur corticibus: et huiuſmodi bre
uiſſime tranſigemus.
Lapidem quem illiniatur terra / cum quadratum / tum et

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index