Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1tor Plinius in ſeptimo. Cæſar in ſecundo de Bello
ciuile: Appulſa〈qué〉 ad proximum littus trireme con
ſtrata, & in littore relicta, pedibus Adrumetum
profugerat.
Idem in tertio: Atque omnes naues
incendit XXXV. in quibus erant XX. conſtratæ.
Idem Cæſar alibi tectas uocat, in primo de bello
ciuili: Maſſilienſes uſi L.
Domitij conſilio, naues
longas expediunt, numero XVII. quarum erant
XI. tectæ.
Idem in tertio: Illæ triremes omnes, &
quinqueremes aptæ, inſtructæ que omnibus re­
bus ad nauigandum, præter has XXII. erant, quæ
præſidij cauſa Alexandriæ eſſe conſueuerant con­
ſtratæ omnes, quas ſi occupaſſent claſſe Cæſaris
erepta, portum ac mare totum in ſua poteſtate ha
berent, commeatu auxilijś que Cæſarem prohi­
berent.
Aulus certe Hirtius omnem tollere dubi­
tationem uidetur, dum ait: Magno〈qué〉 impetu qua­
tuor ad eam conſtratæ naues, & complures aper­
tæ contenderunt, cui coactus eſt Cæſar ferre ſubſi
dium.
Vides ut conſtratas & apertas ponat, tanquam
diuerſas: quod perinde eſt, atque ſi dixiſſet, alias te
ctas fuiſſe, alias apertas.
Tullius actione ſeptima in
Verrem: Poteró ne in eos eſſe uehemens, qui naues
inanes non modo habuerunt, ſed etiam apertas:
in eum diſſolutus, qui ſolus habuerit conſtratam
nauem, & minus exinanitam?
Loquitur enim de
quadriremi centuripina.
Aulus Hirtius in quarto
de bello ciuili: Ita〈que〉 paucis diebus contra omnium
opinionem quadriremes XXII. quinqueremes

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index