Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1tuit. Præteruectus autem per medios hoſtes, dextrum
nauis ſuæ remigium amiſit, ſimul confractis lignis
quæ turres ſuſtinere ſolent.
Actis his rebus, circun
ſteterunt eum undiquaque hoſtes, clamore facto,
excitató que tumultu.
Reliqua quidem turba pro
pugnatorum, ſimul cum naue perijt: ipſe autem
Dionyſodorus cum duobus comitibus, ad trire­
mioliam, quæ in auxilium ueniebat, adnatauit.
Pe
riculum autem reliquarum nauium utrinque par
erat.
ut enim numero ſuperabant Philippi lem­
bi, ſic Attalus multitudine nauium conſtratarum
præſtabat.
Et ſic gerebantur ea, quæ ad dextrum Phi
lippi cornu erant, ut neutram in partem inclinata
eſſet uictoria: Attalus tamen niteretur meliore in
poſterum ſpe.
Rhodij autem initio profectionis
ſeſe ab hoſtibus ſegregarunt: & ut modo dicebam,
celeritate nauium, cum multo pręſtantiores eſſent
inimicis, conflixerunt cum Macedonibus, qui in
extrema acie erant: primum〈qué〉 nauibus in fugam
conuerſis à tergo, & puppi impetu facto, remos ea­
rum deterſerunt.
Vt autem qui cum Philippo erant,
cœperunt illuc conſiſtere, auxilium ferentes peri­
clitantibus: Rhodiorum uerò qui poſtremi erant,
conuenerunt cum Theophiliſco: tunc diſpoſitis in
aciem utrinque aduerſis nauibus conflixerunt ſum­
ma alacritate, ſeſe inuicem clamore tubis〈qué〉 cohor­
tantes.
Quòd ſi Macedones inter conſtratas naues
lembos minime collocaſſent, naualis prælij certa­
men celerem facilemque exitum habuiſſet.
Sed ij

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index