Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1lo erant, depreſſerunt unam triremioliam, duas〈qué〉 quin
queremes, & regium nauigium.
Rhodiorum autem in
teriere duæ quinqueremes & triremes: nihil uerò
captum fuit.
homines autem occubuere Rhodiorum
quidem ad ſexaginta: at eorum qui ſub Attalo, cir
citer ſeptuaginta: qui ſub Philippo autem, Macedo­
num ad tria millia: ſociorum præterea naualium
ad ſex millia: uiui capti ſunt, Macedonum & ſocio­
rum ad duo millia: Aegyptiorum autem, ad ſeptin
gentos.
Talis quidem exitus naualis prælij ad Chium
fuit.
Philippus autem uictoriam ſibi uendicabat,
duabus potiſſimum de cauſis.
prima, quòd Attalum
in terram eijcere coegiſſet, & nauis regia in ſuam
ueniſſet poteſtatem.
altera, quòd ſtationem in lo­
co, qui Argennon uocatur, habuerit inter hoſtium
naufragia.
Poſtridie quoque ſe geſſerit ut uictor
collectis reliquijs naufragij, ſublatiś que & rece­
ptis cadaueribus eorum qui agnoſci poterant, ut
eam opinionem maxime confirmaret.
Rhodij nan
que & Dionyſodorus haud ita multo poſt ab eo­
dem expreſſerunt, ut nec ipſe quidem ſe uictorem
exiſtimaret.
Poſtridie enim, rege adhuc circa hæc
occupato, certiores inuicem facti, uela duxerunt in
ipſum: collocatis〈qué〉 in fronte nauibus, nemine con
tra eos prodire auſo, retro abiere ad Chium.
At Phi
lippus, qui nunquam antea eodem tempore ne in
mari quidem, tot taleś que uiros amiſiſſet, caſum
quidem grauiter ferebat, animumque iam prope
modum deſponderat: ad exteros tamen occultare

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index