Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1
Ait Marcellus,
ATQVE ONBRARIIS.
DElongis abunde diximus: de onerarijs pau
cis diſſerendum.
quæ onerariç dictæ, quòd
eſſent oneri ferendo idoneæ: & ea ratio­
ne φορτηγοὶ dicuntur à Græcis.
Polybius in primo:
Ἔχων ἑκατὸν εἴκοσι σκάφη, καὶ τὴν ἀγορὰν σχεδὸν ἐν ὀκτακοσίαις
ναυσὶ φορτηγοῖς.
Liuius decadis tertiæ libro ſeptimo:
Naues quas Liuius tutandis commeatibus habuerat,
partim machinationibus onerat, apparatu〈qué〉 mœ­
nium oppugnandorum: partim tormentis & ſaxis,
omni〈qué〉 telorum miſſilium genere inſtruit: onera­
rias quo〈que〉 non eas ſolum, quae remis agerentur.
Qui
bus uerbis declaratur, onerarias non ſolere remis
agi.
Tullius actione quarta in Verrem: Eius autem
legationis principem nobiliſſimum C.
Heium iura­
tum dicere audiſtis, iſti nauem onerariam maximam
Meſſanæ eſſe publice coactis operis ædificatam.
Eam Cybeam uocat in ſexta in Verrem: Tametſi
rogatus de Cybea, tenetis memoria, quid reſpon­
derit: ædificatam publicis operis publice coactis,
eí que ædificandæ publice Mamertinum Senato­
rem præfuiſſe.
Et paulo poſt ſubdit: Negent iſti o­
nerariam nauem maximam ædificatam eſſe Meſ­
ſanæ, negent ei naui faciundæ Senatorem Mamer­
tinum publice pręfuiſſe.
Appianus ὁλκάδας uocatin
quinto de Bellis ciuilibus: ᾔρει κατὰ δύο καὶ τρεῖς ναῦς
τῶν φυλακίδιων καὶ τὰς ὁλκάδας, αἳ τὸ σιτον ἔφερον, ὁρμούσας, ἢ παρα

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index