Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1perundarum. ff. De uacat. & excuſat. munerum. His
q naues marinas fabricarint, à que quo〈que〉 Claudio
lex lata, ne quis Senator, quí ue Senatoris pater
fuiſſet, maritimam nauem, quæ plus quàm trecen
tarum amphorarum eſſet, haberet.
Dicta eſt et na
uis uinaria ab Vlpiano in.l.
Vulgaris.ff. De furtis:
Quid deinde ſi de naue uinaria, ut ſunt multæ, in
quas uinum infunditur: quid dicemus de eo qui
uinum hauſit?
an totius oneris fur ſit? & magis eſt
ut & hic non totius dicamus.
Nos Venetijs naues
aquarias uidimus, quibus aquam portant, ut uen
dant ciſternas non habentibus, quas Burchi de
aqua uocant.
Vidi et lignarias, arenarias, lutarias, fa
rinarias, quas Burchi da legno, da ſabio, da fango,
da farina appellitant.
Sunt & apud eos rates car­
bonariæ, quas zattare da carbon uocant.
Sunt alia
multa Venetijs nauigiorum genera: quę ſi quis ue
lit Latine enunciare, uerborum ut opifex ſit neceſ
ſe eſt.
Palearum quo〈que〉 nauis dicitur à Marco Tul­
lio, qua uehitur uendituŕ ue palea.
ea ſunt in pri­
mo de Finibus: Vt enim (inquit) gubernator aequè
peccat, ſi palearum nauem, & ſi auri, &c.
Veneti
Burchio da pallia dicunt.
Gaulus, à Gręcis γαυλὸς dictus, cuius mentio apud
Gellium uidetur ab Herodoto poni, pro naue one­
raria, cum ait in θαλίᾳ: Αὐτίκα με τριηρέας δύο ἐπλή­
ρωσαν, ἅμα δὲ αὐτοῖσι καὶ γαυλὸν μέγαν παντοίων ἀγαθῶν.
id
eſt: Confeſtim quidem duas triremes, ſimul〈qué〉 cum
ipſis ingentem gaulum impleuerunt uaria mul-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index