Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1Siculi ex Italia, ibi enim habitabant, traiecerunt in Si
ciliam fugientes Opicos, ut fertur et ueriſimile eſt,
ratibus uſi fretum traijcientes obſeruata tempeſta
te.
Erant & alia nauium genera, quæ κοντωτὰ dicun
tur ab Appiano & Diodoro, quòd contis propel­
lerentur.
Diodorus libro decimo nono, ubi de ſuc
ceſſoribus Alexandri & de Eumene: Συναγοῦντος οὖν
αὐτοῦ πλοῖα πανταχόθεν πρὸς τὴν διάβασιν, οἱ περὶ σέλευκον καὶ
πίθωνα κατέπλευσαν δυσί μέν τριήρεσι, κοντωτοῖς δὲ πλείοσι.
ἔτι
ρ τὰ σκάφη ταῦτα περιῆν ἐκ τῶν ὑπὸ ἀλεξάνδροοου ναυπηγηθέν­
των περὶ βαβυλῶνα.
Id eſt: Collectis ibi nauibus ex om
ni parte ad traiectum, Seleucus & Pithon cum ſuis
adueniunt cum duabus triremibus, pluribuś que
nauigijs, quæ contis propellebantur.
Illa enim na
uigia adhuc ſupererant ex ijs, quæ Alexandri iuſ­
ſu ædificata fuerant Babylone.
Et non longe pòſt
ſubdit: Τῇ δ' ὑστεραίᾳ παρασησάμενοι τὰ κοντωτὰ πλοῖα, περὶ
τ́. τὸν ἀριθμὸν ὄντα, διεβήβασαν τὸ κράτισον τῆς δυμαμεως, οὐδε­
νὸς παρενοχλοῦντος κατὰ τὴν ἔκβασιν.
id eſt: Poſtridie con­
paratis
circiter trecentis nauigijs, quæ contis ute­
bantur, robur exercitus traiecerunt, nemine traie
ctum impediente.
Nauigium pro nauigatione, &
eo, quem Græci πλοῦν dicunt, accepiſſe uidetur Iu­
reconſultus in L. Qui Romæ.
§. Callimachus, in
tractatu de Verborum obligatione, his uerbis: Id〈qué〉
creditum eſſe in omnes nauigij dies ducentos ſub pi
gnoribus & hypothecis, mercibus à Berytho com
paratis.
Et paulo pòſt: Ipſe in Syriam per nauigium
proficiſcatur.
Aulus Hirtius, uel Opius, in quinto

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index