Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1nit. Ea itaque ut exemplo uſi, ad illius ſimilitudi­
nem claſſem ſuam uniuerſam ædificarunt.
Con­
ſtratæ uero naues dicebantur, eo quod haberent κα
ταστρώματα
, & adiderant maxime aptæ quadriremes.
Polybius in ſecundo: Ἐπλήρωσαν κοινῇ τὰς τῶν ἀχαίων δέ
κα ναῦς καταφράκτους.
id eſt: Impleuerunt in commune
decem Achæorum naues conſtratas, & quæ habe­
rent καταστρώματα.
Subdit enim: Τότε ἐπιπηδῶντες ἐπὶ τὰ
καταστρώματα τῶν ἀχαῖκῶν νεῶν κατεκράτεν, διὰ οὺ πλῆθος τῶν
ἐπιβατῷ . και τούτῳ τῷ τπόπῳ τεττάρων μέν πλοίων ἐχυρίουσαν τε
τρικῶν, μίαν δὲ πεντήρη σὺν αὐτοῖς τοῖς ἀνδράσι ἐβυθισαν.
id
eſt: Tunc in Achaicarum nauium cataſtromata inſi
lientes, ſuperiores euaſerunt, propter propugnan
tium multitudinem.
Atque hoc pacto quatuor qui­
dem quadriremes in ſuam poteſtatem receperunt:
quinqueremem autem unam cum ipſis homini­
bus demerſerunt, atque depreſſerunt.
Loquitur
enim de eiſdem Achæorum nauibus.
Triremibus ſibi nos ordines addideris, quinqueremen
facies: ſi plures, maiorem.
Nam quinqueremis figuram an­
tiquam nullam adhuc uidimus, præterquam in numiſmate
quodam.
Sed dubitamus an illud, quemadmodum
permulta alia, mentiatur antiquitatem.
Quinqueremem inſtituit Neſichthon, ſi Plinio
credimus, quæ πεντήρης à Græcis dicitur.
Herodo­
tus in Ἐρατῷ: Καὶ ἦν γαρ δὴ τοῖσι ἀθηναίοισι πεντήρης ἐπὶ σου­
fιου.
λοχήσαντες οὖν τὴν θεωρίδα νῦα, εἷλον πλήρια ἀνδρῶν τῶν

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index