Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1rum triremium, dum ait: Τριήρεις δὲ ἀπὸ ἡμιολίας μέχρι πεν
τήρεις πεντακόσιαι καὶ χίλιαι.
id eſt: Triremes autem ab he
miolia uſque ad quinqueremem mille quingen­
tæ: ut ἡμιόλιαι eſſent biremes quidem, ſed quæ à pup
pi ad malum uſque binis remis, à malo ad proram
unico tantum agerentur: ut hodie quo que uidere
eſt in nonnullis earum, quas fuſtas Veneti uocant.
Tu Lector ſi quid noſti rectius iſtis, candidus im­
perti: mea enim eſt coniectura.
Tibi poſſum pro­
ferre ſcripta autorum, qui huiuſce rei mentionem
fecere: quibus legendis, poteris fortaſſe meliora af
ferre, certius que iudicium lr ac de re facere.
ſed Ap
pianum uideamus: Ναυσί δ´ ἐφέροντο, πεντήκοντα μὲν πεν­
τήρεσι, ἑκατὸν δὲ ἡμιολίαι;.
ἀφράκτοις δὲ, καὶ κερκούροις, καὶ στρογ
γύλοις πολλοῖς.
id eſt: Ferebantur autem nauibus, quin
queremibus quidem quinquaginta, hemiolijs cen
tum: apertis uerò, cercuris, & onerarijs complu­
ribus.
Diodorus Siculus libro decimo nono: Αὐ­
τὸς δ´ ἀναλαβὼν ναῦς ἡμιολίας, νυκους κατέπλουσε πλησίον τῆς
πόλεως.
id eſt: Ipſe autem hemiolijs nauibus ſum­
ptis, ſecundum urbem de nocte delatus eſt.
Polybius
in quinto: Καταρτίσας δώδεκα μὲν καταφράκτους ναῦς, ὀκτώ
δὲ ἀφράκτους, τριάκοντα λδ´ ἡμιόλους ὲπλει δί εὐρίπου.
id eſt: Duo
decim itaque conſtratis nauibus inſtructis, octo
apertis, triginta autem hemiolis per Euripum na­
uigabat.
Quibus locis ἡμιόλους & ἡμιολίας, pro eo­
dem ferè poni exiſtimo.
Sed hoc loco ſubijciam,
quæ in fragmentis Polybij ex libro decimo ſexto
ſcriptum legimus.
Cuius quidem nobis copiam fecit

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index