Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 166 > >|
1nus ſumere, & tanta animi uel æquitate uel alacri­
tate percurrere, quanta nos ea diligentia, quanto­
que tum ſtudio, tum ſudore conſcripſimus.
Euol­
uendi nobis fuerunt omnes qui extant utriuſque
linguæ autores, ut inde ſumeremus ea quæ ad na­
ualis noſtri, & armamentarij ornamentum facere
uiderentur, in quibus ſane colligendis, & undi­
que conquirendis, non parum moleſtiæ nobis fuit:
in habendo autem delectu iudicium adhibui, qua
le quantum que potui, conferendis collidendis〈qué〉
inter ſe Græcorum & Latinorum locis, ut (ſi quæ
fieri poſſet) aliquam ex his ſcintillam ueri excute­
rem.
Quod quidem, ut uidere eſt in toto opere, co
nati ſumus: & tamen fatemur, in tanto rerum an­
tiquarum naufragio multa neceſſario nos latuiſ­
ſe: quę neque colligere, neque animaduertere, ne­
dum reficere potuimus: uſque adeo iacent illa un­
dis obruta, & in profundo demerſa, & εν βάθει Pon
ti ſepulta.
Quę ſi quis in lucem reuocare poterit, ei
me plurimum debere præ me feram, eum quo rei
& naualis & nauticę peritiſſimum confitebor.
Ti­
bi in præſenti quæ potuimus e naufragij reliquijs
colligere, Lector, afferimus.
quæ, ſi tibi probantur,
ſumus aliquid: ſin minus.
ſed nolo in initio ope­
ris male ominari.
Ipſi certe in hoc otio nihil po­
tius habuimus, quo ad traducendum hoc tem­
pus uteremur.
In hoc tractatu non ineptum fue
rit eum ordinem ſequi, qui nobis præſcriptus eſt
à Marcello Iuriſconſulto.
Quare de longis naui-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index