Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1lius in Epiſtola ad Tyronem: Corcyræ fuimus uſ­
que ad XVI. Cal.
Decemb. tempeſtatibus retenti
ad XII. Cal.
Decemb. in portum Corcyreorum ad
Caſſopam ſtadia CXX. proceſſimus.
Quo loco non
Caſſodem, ut in uulgatis, ſed Caſſopam lego.

ctuariorum autem nonnulla triginta remis age­
bantur.
Liuius quartæ decadis libro octauo: Tra­
dito & naues, armamentá que earum, né ue plures
quàm decem naues actuarias, nulla quarum plus
quàm triginta remis agatur, habeto.
Appianus κα
ταφράκτους
uocat eas, quas actuarias Liuius dixit, his
uerbis: Ναῦς δὲ καταφραικτους δώδεκα ἔχειν μόνας, αἷς ἐς τοὺς
ὑπηκόους πολέμου κατάρχειν, πολεμουμεσοι δὲ καὶ πλείοσι χῆθαι
:
Naues tectas duodecim habere ſolas, quibus ſub­
ditos ad obſequium bello inferendo cogere poſ­
ſint: laceſſitos autem & pluribus uti licere.
Quo lo
co legendum fortaſſe ἀφράκτους.
& δέκα, non δώδεκα.
Appianus enim ſecutus eſt Polybium, quem in ple
riſ〈que〉 locis Liuius uiſus eſt uertiſſe ad uerbum.
Ne­
que tamen exiſtimes ἄφρακτα accipi pro actuarijs.
Tullius enim lib. X. Epiſtolarum ad Atticum, diſcri
men ponere uidetur, dum inquit: Recordor enim
æſtate cum illo Rhodiorum ἀφράκτ nauigans, quàm
fuerim ſollicitus.
Quid duro tempore anni actua­
ria fore cenſes?
Aphracta enim Tullius inter longas
naues poſuiſſe uidetur lib. v.ad Atticum: Nos Rho­
diorum ἀφράκτοις, cæteris〈qué〉 longis nauibus tran­
quillitates aucupaturi eramus.
Actuariolum etiam
dicimus, quod deceremis agebatur.
Tullius XVI.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index