Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 166 > >|
1quinto, σχεδίας καλαμίνας dixit, ubi de ἀσφάλτῳ mentio
nem facit.
Fuerunt & monoxylę lintres, ut apud Pli
nium in ſexto: Regio autem ex qua piper monoxy­
lis lintrib9 Baracem conuehitur, uocatur: & c. Quas
deſignare uidetur Liuius decadis tertiæ lib. primo:
Nouas〈qué〉 alias primum Galli inchoantes cauabant ex
ſingulis arboribus: deinde & ipſi milites ſimul co
pia materiæ, ſimul facilitate operis inducti, alueos
informes nihil, dummodo innare aquę & capere o­
nera poſſent, curantes raptim faciebant.
Alueum au
tem pro carina uidetur ſumpſiſſe Liuius decadis
tertiæ libro tertio, dum ait: Ibi〈qué〉 adeò non armamen
ta modo, ſed etiam aluei nauium quaſſati erant.
Sub
ductæ naues, dum reficiuntur aliquantum tempo
ris contriuerunt.
Saluſtius in bello Iugurthino: Hi­
que alueos nauium inuerſos pro tugurijs habue­
re.
Alueum etiam pro uaſe ligneo poſuit idem Li­
uius in primo: Tener fama, cum fluitantem alueum
quo expoſiti erant pueri, tenuis in ſicco aqua deſti
tuiſſet, lupam ſitientem ex montibus, qui circa ſunt,
ad puerilem uagitum curſum flexiſſe.
Quem alueum Plu
tarchus in Romulo σκάφην uocat: Ἐνθέμενος οὖν εἰς σκά
φην τὰ βρέφη, κατέβη μὲν ἐπὶ τὸν ποταμὸν ὡς ῥίψων
: Impoſitis
in alueum pueris, deſcendit ad fluuium ut proiectu
rus.
Scapha enim non ſolum nauiculam ſignificat, ſed
etiam uas concauum, quod etiam nunc nomen re
tinet apud Venetos.
Plutarchus in Demetrio, ἐφόλ
κιον
appellat: Καὶ κατὰ ναῦν ἀτρέμας ἔχειν πάντας, αὐτὸς ἔμ­
βας εἰς τὸ ἐφόλκιον ἐξῆλθε μόνος
: Iuſſiś que in naui om-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index