Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 166 > >|
1ratu facto, elephanti, qui Indis ubique, præterquam
in undis, parere conſueuerant, per ſtabilem ratem
tanquam per uiam prægradientibus duabus fœmi­
nis aguntur.
Qui ubi in extremas rates applicatas
tranſgreſſi ſunt, exemplo reſolutis, quibus leniter
annexæ erant uin culis, ab actuarijs nauibus per­
trahuntur, nihil ſanè trepidantes, donec continenti
agebantur.
Vbi uerò ſoluta à cæteris rate in altum
ſe uehi cernebant, undi〈que〉 formidine capti, cedenti
bus ab aqua extremis, aliquantum turbationis ede­
bant.
Quietem tamen ipſe timor faciebat, omni ex
parte aquam circunſpicientibus feris.
Ita primis ex­
poſitis, alij deinde repetiti, traiecti〈qué〉 ſunt.
Quidam ti
more ſæuientes in flumen deciderunt: qui tamen
peremptis rectoribus, incolumes euaſere.
Siquidem
et pondere ipſo ſtabiles, & magnitudine prominem
tium extra aquam narium, quibus emittere, ſi quid
ebiberant, ac reſpirare poterant, pedetentim uadis
progreſſi, ad ulteriorem ripam recti peruenerunt.
Diodorus libro decimo nono: Ἐνταῦθα δὲ κατασκευά­
σας σχεδιίας ἐπὶ μὲν τούτων τοὺς ἐλέφαντας διεβίβασεν εὶς ἐπί­
δαυρον.
Etin eodem: Παρασκευασάμενος δὲ πλοῖα καὶ σχεδιίας,
ἔκ τε τῆς εὐβοίας καὶ τῆς λοκρίδος ἐπεραίωσε τὴν δύναμιν.
id
eſt: Ibi compoſitis ratibus, in ijs elephantos traiecit
in Epidaurum.
Et in eodem: Comparatis nauigijs
ratibus〈qué〉 ex Eubœa & Locride tranſmiſit exercitum.
Thucyd. in ſexto: Σίκελοι δ' ἐξ ἰταλίας, ἐνταῦθα γὰρ ὤκουν,
διέβησαν ἐς σικελίαν φεύγοντες ὀπικους, ὡς μὲν εἰκὸς καὶ λέγετες,
ἐπὶ σχεδιῶν τηρήσαντες τὸν πορθμὸν κατιὀντος τοῦ ἀνέμου.
id eſt:

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index