Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 166 > >|
1natus, ſtatimque in ſummæ puppis foro carmen,
quod orthium dicitur, uoce ſublatiſſima cantauit.
Ad poſtrema cantus cum fidibus ornatu〈qué〉 omni,
ſicut ſtabat canebat〈qué〉, eiecit ſeſe procul in profun­
dam
Nautae haudquaqua dubitantes quin periiſſet.

curſum quem facere cœperant, tenuerunt.
Sed no
uum, &c.
Vides optime Lector, ut Gellius, etiamſi
ad uerbum minimè curauerit uertere Herodoti uer
ba, tamen quod Græcus dixit: Ἐνδύντα τε πὰσαν τὴν
σκευὴν, καὶ στάντα ἐν τοῖσι ἑδωλίοισι, διεξελθεῖν νόμον τὸν ὄρθιον
.
Gellius ſic retulit: Amictu ornatus, ſtans〈qué〉 in ſum­
mæ puppis foro, carmen quod orthium dicitur, uo
ce ſublatiſſima cantauit.
Quare ἑδώλια, ſi Gellio cre
dimus, ſunt fori à Cicerone dicti, & aliquot Lati­
nis.
Plutarchus in Sympoſio, eandem Arionis fabu
lam retexens, alijs uerbis uſus eſt.ait enim: Καταστὰς
παρὰ τὸν τοῖχον ἐν πρύμνῃ.
id eſt: Stans in puppi ad alte­
rum nauis latus.
Simul & illud non omiſerim, Plu
tarchum genus illud cantionis, qui ὄρθιος dicitur ab
Herodoto, νόμον τὸν πυθικὸν uocaſſe, quaſi declarans
qui ſit ὄρθιος: uel fortaſſe alios autores ſecutus eſt.
Fori à ferendo mihi uidentur dici, & inde foriculi
apud M. Varronem in Dere ruſtica: Et ideo oporo­
thecas qui faciunt, ad Aquilonem ut feneſtras ha­
beant, at〈que〉 ut aëre perflentur, curent: ne〈que〉 tamen
ſine foriculis.id eſt, ſine tabulatis, quæ poma ferant,
ego interpretor: ut fori in naui ſint tabulata, qui­
bus ferantur nautæ per nauim.
Prora & puppis uulgò nomen paucis immuta

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index