Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 166 > >|
1tis retinent: πρύμναν Græci dicunt, quæ puppis à no
ſtris dicitur.
Tullius nono epiſtolarum familiarium:
Sedebamus enim in puppi, clauumque teneba­
mus.
Thucydides lib. primo: Καὶ ἐθαύμαζον τοὺς κοριν­
θίους, πρύμναν κρουμένους.
Idem in tertio: Οἱ δέ ὑπεχώρουν
ἤδη πρύμναν κρουὸμενοι.
Memini me legiſſe in Commenta­
rijs
in ipſum Thucydidem: Προμναν κρούεθαί ἐστι, κατολέ
γονονταχωρεἴν μὴ στρέ ψαντα τὸ πλοῖον.
ὁ γα οὕτως ἀναχωρῶν, ἐπὶ
τὴν πρύμναν κωπηλατεῖ.
Appianus de bellis ciuilibus: ἓν
δ' ἐπενόουν ὡς ἐν ἀδοκήτῳ, τὴν ναῦν κρούοντες ἐπὶ πρύμναν ἀντι­
σπᾶν. τὸ δ' αὐτὸ ποιούντων καὶ τῶν πολεμίων ἴση μὲν ἦν ἡ βία
τῶν ἀνδρῶν, ὁ δὲ ἅρπαξ ἐποίει τὸ ἴδιον.
Latini inhibere dicunt,
quod Græci πρύμναν κρούεσθαι.
Veneti uulgari uoca­
bulo ziare dicunt.
Tullius in primo de Oratore:
Vt concitato nauigio quum remiges inhibuerint,
retinet tamen ipſa nauis motum & curſum ſuum,
intermiſſo impetu pulſu〈qué〉 remorum.
Idem XIII.
ad Atticum: Nunc ad rem ut redeam, inhibere il­
lud tuum quod ualde mihi arriſerat, uehementer
diſplicet.
Eſt enim uerbum totum nauticum.quan
quam id quidem ſciebam: ſed arbitrabar ſuſtineri
remos, cum inhibere eſſent remiges iuſſi.
Id non
eſſe eiuſmodi, didici heri cum ad uillam noſtram
nauis appelleretur.
non enim ſuſtinent, ſed alo mo
do remigant.
Id ab ἐποχη̄ς remotiſſimum eſt. Qua­
re facies, ut ita ſit in libro, quemadmodum fuit.
Et
poſtea ſubdit: Inhibitio autem remigum motum ha
bet, & uehementiorem quidem, remigationis na­
uem conuertentis ad puppim.
Liuius in ſexto ter-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index