Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 166 > >|
1citer c.ſe in hoſtium habiturum loco, qui non e ueſtigio
ad caſtra Cornelia uela duxiſſet.
Verg. in quinto:
Vela facit tamen, & plenis ſubit oſtia uelis.
Tullius
Tuſculanarum quarto: Vtrum igitur mauis ſtatimne
nos uela facere, an quaſi è portu egredientes pau­
lulum remigare?
Et paulo pòſt: Quærebam igitur
utrum panderem uela orationis ſtatim, an eam an
tè paululum Dialecticorum remis propellerem.
Liuius in v.tertiæ decadis: Cuius prima claſſis pe­
tere altum uiſa eſt.
Idem in ſexte tertiæ decadis: aliæ
in alto merſæ, aliæ ad incertos uentos hinc at〈que〉 il­
linc obliqua tranſferentes uela, in altum euectę ſunt.
Tullius in primo Tuſculanarum: Quò utinam uelis
paſſis prouehi liceat.
Si enim reflantibus uentis re
ijceremur, tamen eódem paulo tardius referamur
neceſſe eſt.
Idem in tertio: Velis (ut ita dicam) remiś­
que fugienda.
Et inde ueliuolantes naues dictæ a­
pud Marcum Tullium: Et fera ueliuolantibus na­
uibus compleuit manus litora.
Eſt autem in uelo ea
pars quæ acutior & inferior ad nauis latus religa­
tur, modo〈qué〉 contrahitur, modo relaxatur, Pes à La­
tinis, à Græcis πούς: Λέγεται δὲ οὕτω σχοινίον οὐ κάτωθεν τοῦ
ἱστίου
, autore interprete Euripidis in Oreſte.
Lucia­
nus in dialogo ἐπισκοποῦντες: Τότε ὑμεις ὑπ' ἀγνοίας κελευ
τε τὴνὀ θόνην στεῖλαι, ἥ ἐνδοῦναι ὀλίγον τοῦ ποδός.
id eſt, Tunc
uos pręignorantia iubetis uela contrahere, uel pa
rum de pede relaxare.
Plutarchus περὶ πολυφιλίας:Οὐ
γὰρ Εὐριπίδῃ πειστέον λέγοντι, χρῆν γὰρ μετρίαν εἰς ἀλλήλους φιλίαν
θνητοὺς ἀνακίρνασθαι καὶ μὴ πρὸς ἄκρον μυελὸν ψυχῆς, εὔλυτα δ'

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index