Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
121
121
122
122
123
123
124
124
125
125
126
126
127
127
128
128
129
129
130
130
< >
page |< < of 166 > >|
1εἶναι θέλγητρα φρενῶν, ἀπό τ' ὤσασθαι καὶ ξυντεῖναι, καθάπερ πόδα
νεὼς ἐνδιδόντι καὶ προσάγοντι ταῖς χρείαις τὴν φιλίαν
: Ne〈que〉
enim Euripidi credendum dicenti, nos mortales
oportere mediocri amicitia eſſe contentos, nec ſi­
nere eam penetrare ad animi medullam, intimos〈qué〉
mentis receſſus, putare〈qué〉 eam ueluti mentis oble­
ctamentum
facilè dilui debere, abducere〈qué〉 & remit­
tere cum uelis, ceu pedem nauis, aptando intenden
dó que amicitiam pro uſus ratione.
Idem Euripi­
des in Oreſte pedis meminit, eiuſdem〈qué〉 ferè ſenten
tiæ, dum ait: Καὶ ναῦς γὰρ ἐνταθεῖσα πρὸς βίαν ποδὶ ἔβα­
ψεν.
ἔστν δ' αὖθις ἢν χαλαῖ πόδια. Ad quod allusiſſe uide­
tur Tullius de Amicitia, cum ait: Partim fugiendas
eſſe nimias amicitias, ne neceſſe ſit unum ſollicitum
eſſe pro pluribus: ſatis ſuper〈qué〉 eſſe ſibi ſuarum cui
que rerum curam.
alienis nimis implicari, nimis
moleſtum eſſe.
commodiſſimum eſſe, quàm la­
xiſſimas habenas habere amicitiæ, quas uel addu­
cas cum uelis, uel remittas.
Lucianus de ueris nar­
rationibus ποδεῶνας uocat: Καὶ ταῖς χερσὶ τοὺς ποδεῶνασ
κατέχοντες.
Reliqua adderem, ſed ſunt fœda magis
quàm ridicula.
quod tamen de quadratis uelis in­
telligas: nam ſuperiora de uelo triangulari forma.
Tranſtra in naui ſunt ſedilia, in quibus erant remi
ges.
quod uel autore Verg. probari poteſt, dum ait:
Conſidunt tranſtris, intenta〈qué〉 brachia remis
Intenti expectant ſignum, exultantia〈qué〉 haurit
Corda pauor pulſans. Veneti banchos uo­
cant.
Nec alienum fuerit de remis pauca ſubijcere.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index