Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

Page concordance

< >
Scan Original
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
< >
page |< < of 166 > >|
1nauis meminit. Γεντηκοντόρ meminerunt Herodo­
tus & Thucydides in locis ſuprà citatis.
& idem He
rodotus in Melpomene, Οὕτω δὴ σέλλουσι δύο πεντηκον­
τόρος ἐις τὴν πλαταιάν.
id eſt: Sic quidem duas quinqua
ginta remorum actuarias in Platæam miſerunt.
Dio­
dorus in ſecundo de ſucceſſor.
Alex. Περί δὲ τῶν ἐν σι­
κελία πραγμαλτων ἀγωνιῶν ἄφρακτα, καὶ πεντηκοντόρους ναυτηγη
σάμενος, ἐνεβίβασε στρατιῶτας δισχιλίους.
id eſt: Cum autem
ille de rebus Siculis anxius eſſet, aphractis, & quin
quaginta remorum actuarijs ædificatis, duo milia
militum in illas impoſuit.
Polybius in primo, Πα­
ρεσκέυαξον δὲ καὶ τὰ περιλοιπῆ τῶν πλοίων τριήρεις, καὶ πεντη­
κοντόρους, καὶ τὰ μέγιστα τῶμ ακατίων.
id eſt: Parabant au­
tem quæ reliqua erant nauigia, triremes, quinqua
ginta remorum actuarias, & maxima acatia.
Et id
genus nauigiorum communi uocabulo μονήρη di­
citur, ab autore neſcio quo, fortaſſe Polybio, pro­
lato à Suida in uocabulo δίηροτα.
quæ ita habent:
πλοῖα μονήρη δὲ οὐσιν, ἃ καὶ δίηροτα κατεσκουάσαντο.
quo loco
μονήρη dicit ea, quę pluribus quidem remis agerentur,
ſed unico tantum per tranſtra & ſedilia remo, & non
binis aut ternis, aut etiam pluribus incitarentur.
quę
fortaſſe κέλητες etiam dicta ſunt, translatione ſum­
pta ab equis celitibus, de quibus in actuarijs dice­
mus.
Xenophon autem in ſecundo Ἐλληνικῶν, δικρό­
τους
& μονοκρότους naues dixit eas, quæ cum triremes
(opinor) eſſent, propter tamen abſentiam remigum,
& ſociorum naualium, duobus tantum uel unico
per transtra remige incitarentur: cum tamen poſſent

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index