Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537
page |< < of 166 > >|
1titer ſubeunda pro patria pericula. Hactenus Po­
lybius: cuius uerbis facile quis uideat genera ferè
omnia nauium, quæ ad belli uſum comparabantur.
quibus etiam ſolebant imponere turres ad libram,
quæ ob id dictæ Turritæ à Vergilio: id〈qué〉 non ſo­
lum ad proram, ſed etiam ad puppim.
Appianus
de bellis ciuilibus: Καὶ πύργους ἐπὶ τῶν νεῶν εἶχον κατά τε
πρώραν, καὶ κατὰ πρύμναν.
id eſt: Et turres in nauibus ha
bebant, & ad proram, & ad puppim.
Plinius libro
trigeſimo ſecundo, ubi de echeneide: Sed armatæ
claſſes imponunt ſibi turrium propugnacula, ut
in mari quoque pugnetur uelut è muris.
Cæſar li­
bro tertio de bello ciuili: At〈que〉 alteram nauem quæ
erat ad cuſtodiam ab Acilio poſita, pluribus ag­
greſſus nauibus, in quibus ad libram fecerat tur­
res.
Vergilius in octauo:
Vnà omnes ruere, ac totum ſpumare reductis
Conuulſum remis, roſtris〈qué〉 ſtridentibus æquor,
Alta petunt pelago: credas innare reuulſas
Cycladas, aut montes concurrere montibus altos:
Tanta mole uiri turritis puppibus inſtant.
Turres autem habuiſſe Antonianos in pugna illa
nauali, quę ad Actium facta eſt cum Caeſarianis, li­
quet ex Dione: cuius uerba quoniam nondum o­
mnibus edita ſunt, ipſe adſcribam.
fuſius enim
quàm quiuis alius eorum, qui extant autorum, ea
de re ſcripſiſſe uidetur: ut ipſe Vergilius nihil poë
tarum more, aut ὑπερβολικῶς de illa pugna finxiſſe
uideatur.
eius autem uerba ſunt hæc: Ἀγχωμάλον οὖν

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index