Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537
page |< < of 166 > >|
1ta indere nauibus, & etiam ad proram adfingere.
Lucianus in dialogo quod πλοῖον inſcribitur: Καταν
τικρὺ δὲ ἀνὰλογον ἡ πρώρα ὑπερβέβηκε ἐς τὸ πρόσω ἀπομηκυνο­
μένη τὴν ἑπώνυμον τῆς νεὼς, θεὸν ἔχουσα τὴν ἴσιν ἑκατέροθεν.
id
eſt: E regione autem proportione prora extructa
erat, in longum producta, habens utrinque Iſin
deam, quæ cognomentum naui dederat.
de qua­
rum παρασήμῳ infrà dicemus copioſius.
Aliæ etiam
dictæ Seuleucides triremes, à Seleuco.
Plutar­
chus in Pompeio: ὡς δ´ οὖν ἐνίκα φέυγειν εἰς τὴν αἴγυ­
πτον, ἀναχθείς ἀπὸ κύπρον σελευκίδε τριήρει μετὰ τῆς γυναι­
κὸς, τῶν δὲ ἄλλων οἱ μὲν ἐν μακραῖς ὁμοίως ναυσὶ, οἱ δὲ ἐν ὁλκά­
σι ἅμα συμπαρέπλεον
: Vt igitur decretum eſt, fugien­
dum in Aegyptum eſſe, profectus à Cypro, uectus〈qué〉
Seleucide triremi cum uxore eſt: aliorum uerò non­
nulli
ſecuti ſunt, delati ſimiliter longis nauibus,
alij autem in onerarijs.
Appianus de eadem Pom­
peij fuga loquens, his uerbis utitur: Ὅθεν τὴν κορνη­
λίαν γυναῖκα ἀναλαβὼν, καὶ τριήρων τεττάρων ἐπιβὰς, αἳ αὐτῷ
παρά τε ῥοδίων καὶ τυρίων ἀφίκοντο
: Vnde ſumpta ſecum
Cornelia uxore, nactus quatuor triremes, qui ad
officium illi ab Rhodijs & Tyrijs præſto fuerant,
profugit. Νικομηδὶς à loco cognomentum ſumpſit,
autore Aniano apud Suidam: Ἐ̂υρος δὲ καὶ βάθος καθ´
ὅλκάδα, ὅσον μεγίστη νικομηδὶς, ἢ αἰγυπτία
, quibus uerbis
conijcio, νικομηδίδια fuiſſe inter onerarias: de quibus
uidetur ueniſſe dicendi tempus.
Sic & ἑρμονὶς apud
Thucydidem, à loco iuxta Lacedæmona.

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index