Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537
page |< < of 166 > >|
1prora roſtrata: in hac condi nauplium, animal ſe­
piæ ſimile, ludendi ſocietate ſola, duobus hoc fie­
ri generibus: tranquillo enim uectorem demiſſis
palmulis ferire, ut remis: ſi uero flatus in uitent, eaſ
dem in uſum gubernaculi porrigi, pandi〈qué〉 concha­
rum
ſinus auræ huius uoluptatem eſſe, ut ſerat: il­
lius, ut regat.
Quod ſi Plinius putaſſet acatium poſ­
ſe dici Latine actuarium, non credo Græco uoca­
bulo uſus fuiſſet Mutianus, quem autorem ſequi­
tur, & refert, Rom.hominem & ter conſulem.
Au
lus Hirtius de bello Alexandrino dixit nauigium,
quod ἀκάκον Plutar chus in Cæſare: Τρίτον δὲ περὶ τῇ φά
ρῳ μάχης συνεστώσης κατεπήδιησε μὲν , ἀπὸ̀ τοῦ χώματος εἰς ἀκά­
κον, καὶ παραβοήθη τοῖς ἀγωνιζομένοις.
ἐπιπλεόντων δὲ πανταχόθεμ
αὐτῷ τῶν αἰγυπτίων, ῥίψας αὐτὸν εἰς θάλασσαν, ἀπενήξατο μόλις καὶ
χαλεπῶς
: Tertio autem prælio ad Pharum inito, ab
aggere in acatium deſilijt, & decertantibus auxilium
tulit.
concurrentibus uerò in ſe undi〈que〉 Aegyptijs,
ſe in mare deiecit, uix〈qué〉 ad ſuos enatauit.
Hirtius
autem ſic: Cæſar quoad potuit, cohortando ſuos
ad pontem & munitiones contendere, eodem in
periculo uerſatus eſt.
Poſtquàm uniuerſos cedere
animaduertit, in ſuum nauigium ſe recepit: quò mul
titudo hominum inſequuta cum irrumperet, ne〈que〉
adminiſtrandi neque repellendi à terra facultas da
retur: fore quod accidit ſuſpicatus, ſeſe ex nauigio
eijcit, atque ad eas quæ conſtiterant longius naues
adnatauit.
Tranquillus ſcapham uocat, his uerbis:
Eruptione hoſtium ſubita compulſus, in ſcapham

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index