Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537
page |< < of 166 > >|
1ſida: Αὐτὸς δὲ ἐν κελητίῳ ἄπωθεν ἐφεπόμενος. Sic uerterem: Ipſe
autem paruulo celoce eminus ſubſequens.
Valla
uertit actuarium, & non celocem, ut ſibi non ſatis
conſtare uideatur.
Appianus in ſecundo de bello
ciuili: Ἔπεμπε τρεῖς θεράποντας ἐπὶ τὸν ποταμὸν ἀπὸ δώδεκα σα
δίων ὄντα οἱ κελήτιον ὀξὺ καὶ κυβερνήτην ἄριστον, ὥστε τινι πεμ­
πομένῳ πρὸς καίσαρος ἔμελλον ἑτοιμαλσειν.
id eſt: Miſit tres
ſeruos ad fluuium, qui aberat duodecim ſtadiorum in
teruallo, qui inſtruendum curarent celocem cele­
rem cum optimo rectore ad uſum eius qui ueluti
à Cæſare mitteretur.
Plutarchus in Cæſare: Πλοῖον
δωδεκὰσκαλμον
uocat: Ἀπορούμενος δὲ, καὶ περιπαθὼν δεινὸν
ἐβούλουσε βούλευμα κρύφα πάντων, ἐς πλοῖον ἐμβὰς τὸ μέγεθος
δωδεκὰσκαλμον ἀναχθῆναι πρὸς τὸ βρεντέσιον.
id eſt: In an­
xietate conſtitutus, rerum〈qué〉 difficultate, rem arduam
excogitauit clam omnibus conſcenſo duodecim
ſcalmorum nauigio illinc ſeducere Brunduſium.
Dicitur & ἐπχκβοκέλης ab Ariſtotele, in primo περὶ ἑρ
μηνείας
, quod eſt nauigium prædatorium, ſi Suidæ
credimus.
A celete celetizontes pueri dicti à Plinio,
libro trigeſimo quarto, capite octauo: Idem celeti
zontas pueros fecit, id eſt ſedentes in equis, & eos
agitantes.
Ponendi ſunt & cercuri inter actuaria.
Liuius decadis quartæ libro tertio: Ipſe cum claſſe
centum tectarum nauium, ad hæc leuioribus naui
gijs, cercuriś que ac lembis ducentis proficiſcitur.
Appianus in Mithridate: Κερκούρους δέ τινας ἐς τοῦτο συ
νέπεμψεν αὐτῷ.
Strabo etiam meminit. Eſt & ἁλιάς
inter leuiora minorá que nauigia.
Plutarchus in

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index