Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
31
31
32
32
33
33
34
34
35
35
36
36
37
37
38
38
39
39
40
40
< >
page |< < of 166 > >|
1tico apparatu egregie inſtructæ, reliquæ triremes,
biremes, & actuariæ erant.
Vides ut cum potuiſ­
ſet ſcribere διήρεις, ut dixit τριήρεις, maluit dicere δί­
κροτα
: credo quòd ſic uſurpatum uidebat à proba­
tiſſimis autoribus linguæ Græcæ, quos ſequeba­
tur.
Appianus quoque Alexandrinus in Mithrida­
tico, his uerbis, Καὶ νῆες κατάφρακτοι τριακόσιαι, δίκροτα δὲ
ἕκατον.
και ἡ ἄλλη παρασκουὴ τούτων. id eſt: Ter centum con
ſtratæ naues, dicrota centum, cum reliquis harum
armamentis.
Idem in eodem, Ὁ λκάδος δὲ βασιλικῆς
ἑσίῳ παραπλεούσης, ῥοδία δίκροτος ἐπι αὐτὼν ἀνήχθη.
id eſt:
Cum autem regis oneraria nauis uelis præteriret,
biremis Rhodia in eam impetum fecit.
Quin & Tul
lius Epiſtolarum ad Atticum XVI. eo uocabulo
uſus ad amicum eſt, dum ait: Nam & ipſe Domi­
tius bona plane habet dicrota: ſunt〈qué〉 nauigia præ
terea luculenta Sexti Buceali, cæterorum〈qué〉.
nam
Caſſij claſſem, quę planè bella eſt, non numero.
Idem
Tullius in quinto ad Atticum: Ἄφρακτα Rhodiorum,
& dicrotum Mitylenorum, & aliud cataſcopium.
Quare fit ut exiſtimem, apud A. Hirtium, aut si quis
eſt alius qui quartum de bello ciuili librum con­
ſcripſit, Dicrota octo, non Dierotas legendum, ut habe
tur in uulgatis: Capit ex eo pręlio pentiremen unam,
triremes duas, dicrota octo, complures remiges
Octauianos.
Cæſar ipſe in 111.de bello ciuili bire­
mes dixit, his uerbis: Quatuor biremes ſubiectis
ſcutulis, impulſas uectibus in interiorem partem
tranſduxit.
Liuius decad. tertiæ libro quarto: Le-

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index