Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1ria Cæſar pontones appellare uidetur, in tertio de
bello ciuili: Pleraſque naues in Italiam emittit ad
reliquos milites, equiteś que tranſportandos: pon
tones, quod eſt genus nauium Gallicarum, Lyſſi
reliquit: hoc conſilio, ut ſi forte Pompeius ua­
cuam exiſtimans Italiam eò traieciſſet exercitum,
quæ opinio erat edita in uulgus, aliquam Cæſar
ad inſequendum facultatem haberet.
Nec ueriſi­
mile eſt eos pontones, quorum meminit Cæſar,
fuiſſe id genus nauigij ratiarij, quo paſſim utimur
ad traij cienda flumina, quas uulgo charieras di­
cunt.
Etiamſi Paulus Iuriſconſultus in tractatu Ser­
uitutum ruſticarum, pro eo genere accepiſſe uidea­
tur, his uerbis: Flumine interueniente uia conſti­
tui poteſt, ſi aut uado tranſiri poteſt, aut pontem
habet: diuerſum, ſi pontonibus traijciatur.
Quo lo­
co pontones uidetur pro πορθμείοις dixiſſe, aliter at
que Cæſar, qui uſus uidetur ueluti Gallico quodam
uocabulo, uel Maſſilienſi potius.
Quod πορθμεῖον in­
nuere uidetur Tullius de Aruſpicum reſponſis,
dum ait: Quæ nauis unquam in flumine tam uul­
gata omnibus, quàm iſtius ætas fuit?
Diodorus
tamen Siculus πορθμεῖον cum πορίῳ confundere ui­
detur, niſi ſit librariorum mendum: Ὁ δὲ λυθεὶς, καὶ
μετ´ ὀλίγων ἐμβὰς, ἐς τὸ πορθμεῖον, ἔλαθεν ἐκπλέυσας κατὰ τὴν
δύσιν τῆς πλειάδος.
id eſt: Ipſe autem ſolutus, & cum pau
cis conſcenſa naue, clàm profugit ſub occaſum uer
giliarum.
Strabo decimo ſeptimo: Ὥστε καὶ ὸστράκινα ἔ­
ίοις εἶναι πορθμεία: Vt & nonnullis teſtacea ſint naui

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index