Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
11
11
12
12
13
13
14
14
15
15
16
16
17
17
18
18
19
19
20
20
< >
page |< < of 166 > >|
1poſitis remigibus. Herodotus ἐν μελπομένῃ, Τρισὶ τρια
κοντόροισι ἐις τοὺς μεμβληάρεω ἀπογόνους ἔπλωσι.
id eſt: Tri­
bus XXX.remorum actuarijs, ad Membleari libe­
ros & ſucceſſores delatus eſt.
Plutarchus in The­
ſeo, Τὸ δὲ πλοῖον, ἐν ᾧ μετὰ τῶν ἠιθέων ἔπλευσε, και πάλιν ἐσώθη
τὸν τριακόντορον ἄχρι τῶν Δημητρίου τοῦ φαληρέως χρόνων, διεφύ
λαττοf ἀθηναῖοι, τὰ μὲν παλαιὰ τῶν ξύλων ὑφαιροῦντις, ἄλλα δ̓
ἐμβάλλοντες ἐχυρὰ, καὶ συμπηγνοῦντες οὕτως, ὥστε καὶ τοῖς φιλο­
σόφοις εἰς τὸν αὐξομένων λόγον ἀμφιδοξούμενον παράδειγμα
το πλοῖον εἶναι, τῶν μὲν ὡς το αὐτο, τῶν δὲ ὧς οὐ το ἀυτο διαμένοι λε
γόντων.
id eſt: Nauem autem illam, in qua cum iuuenti
bus nauigarat, & iterum inde redierat, quæ quidem
triginta remis agebatur, ad Demetrij uſque Phale
rei tempora conſeruarunt Athenienſes, ueteres qui
dem amouentes tabulas.
In earum autem locum
ſufficientes alias ualidas, atque ita compingentes,
ut in eorum quæ augentur, Philoſophorum diſ­
putatione illa dubia, exemplum huius nauis pro­
poſitum
fuerit.
aſſerebant enim alij eandem, alij con
tendebant contrà non eandem permanere nauem.
Quæ uerba Plutarchi ideo protuli, ut ſciri poſſet,
noſtros Iureconſultos ſecutos fuiſſe ſententiam eo­
rum, qui cenſuerunt eandem rem permanere, quo
rum decretum poſitum eſt ab Alfeno in tractatu de
Iudicijs.l.
Proponebatur, his uerbis: Item〈qué〉 ſi na­
uis adeo ſæpe refecta eſſet, ut nulla tabula eadem
permaneret, quæ non noua fuiſſet, nihilominus
eandem nauem exiſtimari.
Paulus etiam in.l. Inter
ſtipulantem.
§. Sacram. ff. De uerborum oblig. illius

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index