Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
21
21
22
22
23
23
24
24
25
25
26
26
27
27
28
28
29
29
30
30
< >
page |< < of 166 > >|
1Sed cum muliebri natura uſa, cum etiam ingenio
Aegyptiaco prædita, permota〈qué〉 diuturna ſuſpenſi
animi anxietate, perpetua etiam in alterutram par
tem formidoloſa expectatione, ipſa ſeſe ex impro
uiſo in fugam coniecit, cæteris qui ſub ſe erant ſigno
fugæ ſublato.
Itaque ipſi uela ſtatim in altum dede
runt, caſu oborto eo tempore ſæuo uento.
Ratus
autem Antonius eos rimore perterritos, eo quod ui
cti eſſent fugere, minime uerò id Cleopatram pro
nuntiaſſe, eos ſubſequebatur.
Quo facto & reliqui
milites ſumma cum trepidatione animos deſpon­
derunt: & alioqui cupientes illinc, ſi qua poſſent, ef­
fugere, eorum partim uela pandere, partim turres
ipſas cum armamentis in mare proijcere cœperunt,
quò leuatis nauibus facilè effugere liceret: in quos
ad hæc intentos aduerſarij impetu facto (ne〈que〉 enim
fugientes perſecuti ſunt, propterea quòd ipſi ſine
uelis eſſent, ut pote tantum inſtructi ad naualem pu­
gnam quæ ſtataria eſſet) multi〈qué〉 ſingulis nauibus
ſe obijciebant eminus cominus〈qué〉 decertantes, ut
anceps dubium〈qué〉 utriſ〈que〉 ex æquo certamen fuerit.
iſti enim inferiorem nauium partem conuulnera­
bant, remos〈qué〉 defringebant, gubernacula quoque
ipſa lacerabant: conſcendentes〈qué〉 foros, alios quidem
hoſtium abſtrahebant, alios deturbabant, cum alijs
& manus conſerebant, iam pares numero cum il­
lis facti, Illi uerò contis eos præcipites eijciebant, ſe­
curibus〈qué〉 concidebant: petras quo〈que〉, & alia quędam
grauiora pondera in hunc uſum parata, è ſuperio

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index