Baif, Lazare de, De re navali commentarius, 1537

List of thumbnails

< >
81
81
82
82
83
83
84
84
85
85
86
86
87
87
88
88
89
89
90
90
< >
page |< < of 166 > >|
1re loco deijciebant, ſùbeuntes〈qué〉 deturbabant, ma­
nuś que conſerebant cum ijs, qui iam ad ſummum
nauis euaſerant.
Qui rebus talibus gerendis inter­
fuiſſet, haud abſimilia eſſe duxiſſet ea (ut parua
magnis componamus) muris quibuſdam, aut etiam
inſulis multis & frequentibus, qui in mari oppug­
narentur, uſque adeò iſti quidem naues tranſcende­
re conabantur, ceu arcem quandam quæ in conti
nenti eſſet: omniá que quæ ad oppugnandos mu­
ros facere uidentur, admouebant.
Illi autem qua­
cunque poterant ratione, & ut in talibus fieri ſolet,
eos propellebant.
Cum ita〈que〉 diutius pari marte di
micarent, Cæſar dubius quid ſibi agendum foret,
iuſſit è caſtris ſibi ignem comportari.
Neque enim
antea eo uti uoluerat, ſibi ſuis〈qué〉 prædam ſeruare cu­
piens.
Tunc autem proſpiciens aliter uictoriam ſe
conſequi non poſſe, ad illud tanquam extremum
auxilium deſcendit.
Ibi uerò genus aliud pugnæ ui­
dere erat.
Iſti enim ſimul undecunque adnauigan
tes, in aduerſarios tela ignita conijciebant, faces〈qué〉
ardentes emittebant: complures ollas etiam carbo
ne pice〈qué〉 refertas eminus machinis iaculabantur.
Illi autem, ut ſingula quæque poterant, detrude­
bant.
At ubi ea tela in materiam & ligna inciderant,
flammam〈qué〉 multam utpote in naui excitauerant,
primum quidem ad ea extinguenda aqua dulci, quam
potus gratia comportabant, utebantur: nonnulla〈qué〉
ea ratione extinxerunt.
Vbi uerò illa conſumpta
eſt, hauriebant aquam marinam: & qua ea multa

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index